681
185
CAPUT IX.
digitos, resonat. Credidi itaque, non posse ab uni¬
co, & communi fonte cerebro, vel univocae textu¬
rae nervo, tantam distribui unius tactùs latitudi¬
nem. Supposui itaque, quod antè iam probavi, sen¬
sum primariò, in animâ sensitivâ, ubique praesente,
atque eatenus etiam proximè, in spiritu insito par¬
tium, residere. Idque eò audaciùs asserui, quòd ce¬
rebrum ipsum, influi spiritûs officina, tam surdo,
atque anomalo tactu, polleat, quod sine sensu pu¬
tatum sit. Ergo vel ruit axioma: "propter quod u¬
numquodque est tale, illud ipsum est magis tale":
vel cerebrum, non est primaria sedes, & fons ta¬
ctus. Denique, dolor omnis, fit in loco, & quasi ex
tempore sentitur. Ergo & tactus, fit in loco, & non
post factam denunciationem ad caput. Quin¬
etiam in naturâ, vel in rotundo saltem, non est
dexterum & sinistrum: atque adeo nec potest per
lapsum, pituitae servari latus in Paralysi, nisi in uni¬
câ medullâ spinali, maximè in ejus initio, per lon¬
gum sint duo canales, lateris necessitatem conti¬
nentes. Quod est ridiculum cogitâsse saltem, prae¬
sertim in exili illâ quarti sinùs cavitate. Siquidem
motus & sensus, sunt in unico, & eodem musculo,
simplicem, ac exilem nervum suscipiente. In digi¬
tis tamen stupore affectis, suspenditur saepe solus
sensus, motu sospite interim, atque libero. Itaque
vel est necesse, sensum & motum, non pendere ab
eodem nervo, spiritu influo, horumque communi
principio: vel necesse est, ab eodem unico nervu¬
lo, pendere motum duntaxat, & non sensum: vel
solum sensum, & non motum: vel esse alia peregri¬
na hactenus ignota, quae tollunt, aut laedunt solum
sensum, & non motum: alia verò, quae solum si¬
stunt motum; ac nonnulla, quae utrumque affi¬
ciant. (46). Quapropter penitiùs attendendo, aspexi stu¬
porem tactûs, insensilitatem, carentiam, vel de¬
fectum
m 3