681
184
DE LITHIASI
suâ exuberanti subtilitate, instantaneae cujusque
mortis, causam continentem asserit. Alibi, ad coe¬
lorum stellas Apoplexiam revocat. Atque alibi
rursus varians, docet omnem Apoplexiam, fieri è
crassis vaporibus, arterias gutturis, & irrequietos
pulsantes canales, obstipantibus: esse quoque ec¬
lipsin lunarem cerebri, in nobis necessitate mi¬
crocosmicâ. (44). Vertiginis ideo pariter causas, ad in¬
certa circumrotavit, totus nempe ipse vertigino¬
sus. Ego autem aliter processi. Quicquid primariò
sentit, idipsum est doloris primum susceptivum,
atque efficienter efficiens. Sed gladius, ictus, con¬
tusio, corrosiva etc. sunt quidem occasionalia, vel
instrumentalia effectiva: non autem efficientia
primaria doloris. Dein, cum dolor, plerumque in
instanti nascatur, etiam is, qui per externa excita¬
tur. Ergo ad dolorem, non est opus recursu ad ce¬
rebrum, ut per reflexionem, velut consulto, opus
habeat. Quapropter Scholae, parùm à cerebro re¬
cedentes, maluerunt nervum accipere, pro prima¬
rio organo, perceptivo obiectorum sensus, quate¬
nus vel radio luminis, vel materiali spirituum ir¬
roratione (nondum enim se determinârunt in ple¬
risque) à cerebro, continuò dimissâ, asperguntur.
Adeoque cerebrum, denegare sensum, atque mo¬
tum inferioribus, nisi per mediatores spiritus, suum
favorem incessanter inspiret. Ast & in hoc, mul¬
tas reperio anxietates. (45). Imprimis exploro diversos
tactus in homine. Nimirum singulares penè, in
membris singulis: imò in intestinis, aliísque parti¬
bus, omni fermè nervorum consortio destitutis.
Quales sunt ipsi dentes, quorum etsi radicem ner¬
vulus tangat, non tamen ipsos exteriùs dentes,
quos tamen sentire, in viti multi testabuntur. Sic
ureteres carent nervo, ipsumque cranium, sub te¬
rebrâ trepani, sensum mirificum, in pedum usque
digi¬