681
183
CAPUT IX.
quàm injuriam causae dolorificae. Enimvero prae¬
fatae indolentiae ergo, in Lepra, & immobilitatis in
Apoplexia etc. divertor aliò. (41). Equidem Scholae,
pro sensationis, ac doloris primario organo cere¬
bro, certantes, notant ideo cerebrum, propriâ idio¬
pathia, immediatè, unoque velut ictu tactum.
perdere, etiam sensum simul, & motum: imo alte¬
rum latus contrahere. Fiendi autem modum sic
exprimunt. Quartus cerebri sinus (sinulus perquam
exiguus) initio spinalis medullae, à cerebello inci¬
piens, obstipatur per pituitam, unde instantanea
apoplexia. (42). Natura enim nolens, aut non valens
retrotrahere, aut reducere ejusmodi pituitam eò
semel delapsam, sedula saltem satagit, illam pitui¬
tam in alterutrum latus, illius canalis, deponere.
Vnde consequenter, illius lateris paralysis orditur.
Haec quidem lego, de Apoplexia, ac Paralysi: nil
tamen de contractura, per ictum capitis oriundâ.
Paracelsus quoque non contentus hac somnolentâ
trium morborum doctrina, inconstans etiam vol¬
vitur. (43). Nunc enim ait Apoplexiam, atque inde sub¬
sequentem Paralysin, nasci, eò quod sensitivus spi¬
ritus, in nervis, aquae vitae instar, flammam ab igne
Aetnae contraxerit, fodinarum sulfurearum mo¬
re, lege microcosmicâ. Quâ dein phlogosi, nervi,
atque tendines, velut adusti, cremati, ac velut se¬
mimortui, exsiccantur cum musculis, manentque
ideo deinceps sensu atque motu privi. Constituit
nimirum hos duos morbos (de contractura ex
ictu, nil cogitans interim) non quidem in capsa ce¬
rebri: sed in extremis nervorum ramis, tanquam si
essent affectus, ab externo introrsum properantes.
Alibi verò, non sulfurosum quippiam, aut phlogi¬
ston, censet Apoplexiae causam: sed accusat dun¬
taxat Mercurium (unum nempe de tribus, quae sua
vocat naturae initia) nimis exquisitè circulatum,
sua
m 2