681
182
DE LITHIASI
las, tanta veritatis indagandae, quàm recipiendi
ab aegrotis salarii, cura tetigisset unquam. Penes
me autem, res ista dudum dubio caruit: Siqui¬
dem cum doloris sensus, sit judicium animae, per
sensationem, in facultate sensibili, expressum, quo
anima plangit de obiecto sensibili, nocuo, ac do¬
lente: Idcirco utrobique ferè, concurrunt ambo
simul connexa: & utrumque etiam suo se habet
modo, ad dolorem. Nimirum causa sensibilis in¬
iuria, est motiva doloris: ipsa verò anima sensitiva,
judicium fert de obiecto dolorifico, cum quadam
pathematis excandescentia, ac impatientia. Quod
quidem in vulnere, contusione, tensione, ambu¬
stione ac frigore, quatenus causis externis, est pror¬
sus obvium. Dum autem iam, vel ab praefata ex¬
ternorum impressione, vel propriâ intus exorbita¬
tione, motrices causae dolorum, applicatae sunt, fit¬
que inde spiritus sensitivus, totus acer, rodens, mor¬
dax, degener, formatque cruorem sibi parem: Tum
scilicet, anima sensitiva, nedum judicium sim¬
plex, de dolore fert, dolendo: sed insuper, ipsa in
se tota conturbata, de se, novum parit productum
dolorificum, non secus, ac si illud è causa externa
occasionali prodiret. Et quanquam haec ambo,
in majori pathemate, ac graviori sensatione, ple¬
rumque concurrant: attamen propriè loquendo,
dolor magis intimè respicit censuram, ab anima
sensitiva patiente, latam: sive, propinquiùs se re¬
flectit dolor, ad proprietatem animae, quàm ad
causam dolentem. Multi quippe gra viter vulne¬
rantur, citra manifestum dolorem: prout & furio¬
sus, dolores se vix sentire, ex causis noxiis, osten¬
dit. Quędam etiam sępe, torturę dolores eludunt,
& inuncta etiam dolores fallunt, licet partes inju¬
riâ vapulent. Quare sensus, magis intimè, ac pro¬
prie, respicit censuram potestatis animae sensitivae,
quàm