681
181
CAPVT IX.
nale, ex Archeo, unde tandem, promtissimae ad a¬
gendum vires, subnascuntur. Fitque in his quan¬
doque adeo promta, & pertinax affectionis perse¬
verantia, quod specimen admirationis, speculanti
exhibeat, praesertim, si vitae, ac spiritualis seminis
attributa, quis examinet. Etenim quàm citissimè
pueri, mulieres, & inprovidi, irascuntur, flent, ri¬
dentque? Nam illorum sensitivae animae, recenter,
ac velut immediatè, rebus sensibilibus quasi adhę¬
rent. Naturale itaque est, quod spiritus sensitivus
sponte, atque facile, in hujusmodi exundationes
feratur: quia anima illa, facile à sensuali suo iudi¬
cio recepta, labitur in passiones spontaneas spiri¬
tuum materialium; Ac, ut vel à puero, isthaec ino¬
leverunt: ita deinde, iracunda, furiosa, & tota sym¬
ptomatica, anima ista adolescit, quę aliàs longè tu¬
tius, sub mansuetudine, cuncta perageret, quàm
quod prae furiis, in morbos, propriamque subinde
internecionem, aspiret. Quod frequens ac mani¬
festissimum est, in uterinis exorbitationibus, aut
symptomatibus quorundam vulnerum, aliorum¬
que morborum. (39). Ira igitur, furorque hoc loco,
non sunt hominis; sed animae illius sensitivae, in vi¬
tam delatae, naturalis sensationis thymoses patran¬
tis, quaeque proin non rarò, in tantùm culmen ad¬
scendit, ut escharam urat, partemque, instar ignis,
sphacelo syderet. Dolor itaque, indubium sensûs
tactus pathema, in quo anima sensitiva exprimit
obiecti displicentiam, juxta injurię conceptę diffe¬
rentias partibus illatae. (40). Porrò an istud pathema,
sit iudicialis potestatis functio, unde anima pro¬
prio etymo, sensitiva nuncupatur: non secus atque
facultas motiva, solo animae nutu, movet, absque
excitatore externo, aut peregrino. An verò, do¬
lor sit pathema, productum immediatè à causa
dolente sensibili, Scholae indagare potuissent, si il¬
las
m