188
DE
LITHIASI
unico
instanti,
in
lapsum
paratus
eram,
cum
verti¬
gine,
&
dextri
lateris
stupore.
Adeò
ut
si
iterum,
se¬
mel
tantùm,
me
odor
perculsisset,
absque
dubio,
ce¬
cidissem
Apoplecticus.
In
tantam
scilicet
me
olim
temeritatem
compulit
ardor
sciendi,
quòd
millies
vitae
non
pepercerim
meae.
In
propositis
itaque
ter¬
minis.
Non
enim
odor
iste,
excitabat
pituitam,
la¬
bi
minitantem,
eamque
è
sinu
cerebri,
iterum
re¬
movit
aëris
novus,
ac
recens
afflatus.
Ergo
si
quae¬
dam
simplicia
torporem,
vertigines,
motûs
cessa¬
tionem,
&
sensùs
obfuscationem
adferant,
non
est
absonum,
his
similia,
intus,
etiam
repentè
obnasci.
Nec
decens
est,
unius
pituitae,
privanti
obstipationi,
haec
cuncta
perpetuò
dedicare.
(45).
Memini
namque,
apoplecticum
binis
horis
extinctum,
cumque
suspi¬
cio
esset
oblati
veneni,
instituta
fuit
dissectio.
Ab¬
lato
ergo
cranio,
tredecim
studiosi,
abstulerunt
suaviter
Menynges,
cerebello
dein
modestè
didu¬
cto,
ne
quicquam
pituitae
in
quarto
sinu
repertum,
ut
neque
deorsum
decidisse
in
medullam
spina¬
lem,
studiosè
indagantibus
fuit
compertum.
Igi¬
tur
nunquam
inducar,
ut
cum
Scholis
credam,
A¬
poplexiam
esse
obstipationem
pituitosam
quarti
sinûs
cerebri:
ut
neque
credam,
Paralysin
obstru¬
ctionem
alterius
lateris
medullae
spinalis.
Impri¬
mis
infaustae
medelae
horum
morborum,
produnt
ignavas
causarum
disquisitiones.
Dein,
est
Apo¬
plexia,
tam
negligenter,
atque
ignoranter
hacte¬
nus
tractata:
quòd
in
Scholis
adhuc
hodie,
sit
pro¬
prio
destituta
vocabulo.
(50).
Siquidem
à
plexu,
sive
ar¬
teriarum
reticulâ,
Galeno
somniata,
vel
aliunde
ipsi
credulo
traditâ,
nomen
retinuit,
quam
reticu¬
lam
hactenus
Anatome
nondum
vidit.
Sed
Gale¬
num,
ut
temerarium
nugarum
assertorem,
ac
ridi¬
culum
dissectorem,
sua
mentita
reticula
destituit.
Ita
ut
Andreâ
Vesalio
authore,
iam
liquidò
con¬
stet