681
189
CAPVT IX.
stet, Galenum, cadaver humanum dissectum, vi¬
disse nunquam: suamque anatomiae doctrinam, a¬
liunde verbotenus descripsisse, non secus atque
rem herbariam è Dioscoride. (51) Facilè ergo didici,
nedum locum, & fiendi modum, sed & totam A¬
poplexiae tragoediam, atque remedia debita, in
Scholis Galenicis, necessario ignorari penitus.
Confirmavit id mihi namque sanandi methodus.
Saepe namque recentem Apoplexiam per vomiti¬
va, aliàs verò additis deinceps confortantibus. Lo¬
quelam, sensum atque motum restitui. Omnes ve¬
ro, quorum alterutrum latus defecerat, exhibito
Diaphoretico Paracelsi, à me alibi descripto, sana¬
tos vidi. Mercurius enim iste sudorifer, ut abs¬
que ullâ evacuatione sanat: ita & citra pituitae re¬
vulsionem, è quarto sinu cerebri desderatam o¬
pem tulit. Secutus enim Sacrorum doctrinam. ("E
fructibus eorum, cognoscetis eos.") A posteriori scili¬
cet, atque ab effectu didici, originem Apoplexiae,
esse positivam: non autem privativam, vel oppi¬
lationem sinùs cerebelli, factam per phlegma ist¬
huc repentè decidens. Potissimùm, quòd ex uteri¬
nis affectibus, non rarè oriantur Apoplexiae, atque
Paralyses. Adhibitis cessantes utero remediis, iis¬
que neglectis, vel praefocantur, verè apoplecticae,
vel paralysi, in vitam quoque languent. (52). Cognovi¬
finaliter Apoplexiae limen, esse in praecordiis, in
cerebro autem, non nisi per deuteropathiam, quâ
cerebrum vicissim auscultat inferiorum regimini.
Neque enim vomitiva, ut nec etiam praefatum su¬
doriferum, quicquam submovent è postico sinu¬
lo cerebri, multóque minùs, à medullae spinalis
exili cavitate. Idque nôrunt, quotquot unquam
illarum partium dissectioni adfuêre. Itemque odo¬
riferae, & auxiliares essentiae, potae, ad caput, si con¬
stipatum foret, nunquam deferrentur: attamen
mox
m 5