681
190
DE LITHIASI
mox sensibiliter opitulantur: quia in praecordiis
suus est gustus, suusque odoratus proprius. Quini¬
mò, & suus tactus, hinc corpori communicatur,
medio animae sensitivae, ubique praesentis. Quod
licèt alibi "de vitâ longa" sat probaverim: hîc uni¬
co saltem exemplo confortasse, iuverit. (53). Itaque si
quis Scammmoneatum, saccharo, ac aromate larva¬
tum virus, biberit, commendant quidem id lingua,
atque Balatum, pro prima vice: sed iterata, erro¬
rem larvari gustus, deteget hypochondrii horror,
& bibendi aversio. Quodque alioqui, linguae sua¬
ve est, horrindum fit praecordiis. Non mirum igi¬
tur, singularem ibidem gustum, atque tactum esse,
ac inde in membra diffundi, illosque praecordio¬
rum, sensus, statim refici, odoris essentiis: tardè ve¬
rò ac nunquam si naribus, palato, atque cranii
futuris, applicentur. (54). Etenim notavi quaedam, quae
nedum soporem, vel catalepsin: sed etiam amen¬
tiam faciunt, sternuntque mentis dignitates po¬
tissimas, sensu tamen motuque illibatis. Postmo¬
dùm vero intellectus redit, abolentur verò, tam
sensus, quam motus. Quaedam etiam, foris inun¬
cta, sensum tollunt, sic ut chirurgo libertas sit
scindendo, ablatisque pòst unctionibus, redit ab¬
actus sensus. Credidi hinc sanè, Apoplexiam, So¬
pores, Caducum, itemque hystericas strangulatio¬
nes, ac syncopas quaslibet, esse morbos ex deute¬
ropathia, & actione regiminis: non autem cor¬
porali humorum, ac vaporum confluentiâ, in utri¬
bus cerebri natos. Equidem uterus nunquam su¬
pra Diaphragma ascendit, ast apoplecticus patrat.
Non est ergo materialis attactus uteri, & capitis.
Suffitum enim novi, quo mulier repente corruit A¬
poplectica, cum lateris paralysi, talisque perseverat,
nisi suffitu è ficu equino, per infundibulum trans¬
misso, restituatur. Vidi namque, & colli circulum, in