681
CAPUT IX.
191
in muliere, repentè supra menti altitudinem ascen¬
disse, quod nec humoribus, nec vaporibus est op¬
portunum. Est nimirum uteri aspectus, tanquam
basilisci sui, quo partes affluxu laticis (quis autem
iste latex, alibi docebitur) tument: prout multis
alioqui venenis est vernaculum. Perinde, quasi a¬
quae ascendunt, ac intumescunt, utráque lunae sta¬
tione, ex solius astri illius aspectu. Meipsum hac
in parte depingam. Dum 65. annum agerem, es¬
semque circa Apoplexiae considerationem disten¬
tus: discrevi positivam nempe, quae à veneno gla¬
ciali fieret, ab alterâ, quae per obstipationem nervi
affligit, perinde se habere, ac dignosci posse. Per¬
inde ut qui retorto crure sedens sensum in crure
amittit, propter nervi compressionem, dumque il¬
li sensus restituitur, sentiri lancinationes, à spiritu
vitali vel animali (qui salsus est, ut ostendi libro de
vitâ longâ) Sed à stupore, qui à veneno glaciali
progreditur, si sensus redierit, nullus occurrit lan¬
cinationis aut puncturae dolor. Contemplabar e¬
nim in museo, sub frigore kalendarum Januarii, &
testa prunis paucis onusta, eminus stabat, quòd sal¬
tem algidissima hyemis tempestas mitigaretur
tantillum. Vnus opportunè ex meis adveniens, de¬
mutiavit fuliginis foetorem, & actutum testam abs¬
tulit. Sensi autem statim circa orificium stoma¬
chi, minitatum deliquium. Surgens ergo, egre¬
diensque uno instanti, lapsus sum recto corpore in
fundum lapideum, Itaquè tam ratione syncopes,
quàm occipitis ictus, ablatus sum pro cadavere. Re¬
dii quidem post horae quadrantem ad signa vitae:
sed cum tumore occipitis, sensim suturas cranii in¬
signiter, magis, magísque dolere. Gustum quo¬
que atque odoratum, totaliter ablatos, auresque
tinnire continuò. Ad singulos porrò conceptus,
statim caput vertigine rotabat, etiam clausis ocu¬
lis