681
195
CAPUT IX.
turis & actionis substitutione, delegatos vult ad
digitos sui lateris, vel ad oppositos? An ergo op¬
pilatus Lien, plus ad cerebrum, & Nucham evapo¬
rabit, quàm sanus, non impeditus, continuaque bi¬
le atrâ gra vatus? (61) Certè particularium insensilita¬
tes, ac stupores prosecutus sum, ut totalem Apo¬
plexiam rectiùs intelligeremus. Miseror interim
Scholas, non accuratius examinasse, sua figmenta
humorum, & vaporum, horumque tam festina¬
tum, ac ridiculum decubitum. Nec semel aestimas¬
se, quod sicut ambientis aëris frigus, est narcoti¬
cum: ita naturam paralysis, nervorumque consi¬
miles passiones positivas, non distinxisse à consi¬
milibus privativis. Ut inde didicissent, positivos
affectus, nequaquam consistere posse, absque nar¬
cotica, mortua materia, & qualitate. Quae si satis
sit creando stupori, ubi extrinsecùs attigerit partes
sensitivas, quid non sit effectura, si ipsum localiter
feriat nervum. Equidem si vapore tenus attingens
(juxta Scholas) mox periturum sensûs effectum,
dederit: quidni semel saltem cogitarunt, quòd
poterit tenaciori materiâ, contumacem, atque dura¬
bilem paralysin suscitare? (62) Porrò, ubicunque ejus¬
modi anodynum, concludatur, in Duumviratu cor¬
poris (stomachum atque lienem intelligo) syncopen
movebit subitaneam, & apoplexiam positivam.
Paralysis verò, est plerumque unius duntaxat late¬
ris, unicoque velut sagittae ictu, defectus irruit. Ve¬
locitas autem insperati casûs, terrorem in cerebro
ac medullis parit. Id est in spiritu, horum incola,
& sensationis illius authore. Itaque ob suum ter¬
rorem, contrahitur medullae debilius latus. Est ni¬
mirum Paralysis, productum illius contracturae.
(63) Estque in omnibus, semper unum latus, altero de¬
bilius. Idcirco mulieres, quae ut timidi plerumque
sunt animi, per terrorem, corruunt frequenter in Para¬
n 2