681
196
DE LITHIASI
Paralysin, absque Apoplexiâ. Id enim proprietatis
terror habet, ut poros confestim claudat, si subi¬
taneus fuerit. Steteruntque comae, vox faucibus
haesit. Quia naturale est, ut venienti hosti, janua
claudatur. Etenim in ictu calvariae, resolvitur latus
suppositum, oppositumque contrahitur. Supposi¬
tum nempe, quia magis terrefactum: contrahi¬
turque oppositum, quia irritatum. (64) Enimverò so¬
let vulgus, praeaugurari Apoplexiam ex brevitate
colli. Nam brevitas colli, non arguit pauciores
vertebras: sed singularum minorem profundita¬
tem. At quid istud habet commune, cum pituitâ?
vel cùm quandoque futurâ oppilatione quarti si¬
nûs cerebri? ut scilicet unum ex altero causaliter
praesagiri debeat? Nam brevitas colli, non conti¬
net nudum signum, aut praedictionem Physiogno¬
miae: sed insuper, causam aliquam occasiona¬
lem. Saepe namque post hesternam crapulam, ver¬
tigo, scotomia, vomitus, digitorum stupor, etc. ob¬
veniunt; quae Apoplexiam minantur, & praeci¬
nunt, non quidem occasione organi idonei (ut de
colli brevitate) sed quia praeludium habent ab A¬
poplexia, solo gradu, atque intensione distans. Si
ergo à praecordiis, vertigo illa, & stupor post cra¬
pulam, quatenus materia occasionalis, inferiore
adhuc gradu, fovetur ab Archeo. Ergo ubicunque
istud venenum anodynum, in gradum evehitur,
Apoplexiam facit, ex iisdem sedibus natalem.
Qua per sextae digestionis errorem fit anodynum
istud, ex alimento, unde tandem etiam Paralysis
occasionaliter. Brevitas ergo colli, brevitatem
viae, ac promptitudinem, à pręcordiis in caput, pro¬
Apoplexiâ requisitam, subministrat. Id est, facilio¬
rem organi promptitudinem. (65). Etenim Scholae, in
parvis, aut comminatis Apoplexiis, institutas fri¬
ctiones extremorum, asserunt proficuas fuisse
quan¬