681
204
DE LITHIASI
signatum, à Signante, naturaliter nos constituente.
Archeus autem seminis, nequit praenoscere ejus¬
modi effectus: potissimum à casu contingente ori¬
turos (puta si ira, vita inordinata, nimiusque Ta¬
baci usus, Apoplexiae initia attulerit) ergo saltem
necessum est, quod principia Apoplexiae, non sint
à causa privativâ, si in ipsis initiis seminalibus, ce¬
lata, & quandoque sub sui maturitate eruptura.
Quod est dicere: Apoplexiam, latere actualiter in
Archeo, sive semine, per modum morborum hae¬
reditalium, adeoque & grassari sic, per integras fa¬
milias. (77). Saltem notum esto, Apoplexiam, non es¬
se oppilationem sinuli, à pituitâ factam, ut neque
effectum privativum: sed veris, ac seminalibus con¬
stare principiis. Obstruens autem pituita, (si qua
esset in homine) sive inde dependens oppilatio,
non praeexistit in semine, multóque minùs apta es¬
set, delineare in foetu, portentos effectus tam sero¬
tinos. Adeoque pituitam, labentem, in quartum
sinum Cerebri, longissimè excludunt. Ac per con¬
sequens etiam Academias, hactenus causam mor¬
bi, ejusque remedium ignorantes. (78). Denique nec in¬
telligibile est, quo medio, aut interstitio natura
posset pituitam (inobediens, ac non vitale excre¬
mentum) ad alterum duntaxat latus, illius exigui,
angustissimique sinùs, ita detinere, ut nunquam ad
oppositum latus deflueret, propriâ mole, ac li¬
quiditatis fluiditate. Imò, cum Paralysis sit in la¬
tere dextero, decubitus semper tum est in sinistro:
Impossibile itaque esset, quin ista pituita mox non
decideret in sinistrum latus, extingueretque ipsum
aegrum, vel saltem ambulatoriam gigneret Pa¬
ralysin. Cur demum, semper ad dexterum vel
sinistrum latus, nunquam autem antrorsum aut re¬
trorsum, pituitam istam, sinulus iste abigeret? Prę¬
cipuè quod in naturâ, non sit dexterum aut sini¬
strum: