681
DE LITHIASI.
206
loque gradu, inter opium, Mandragoram, atque
Hyoscyamum, distinctum, non quod proinde ne¬
gent, etsi praetereant, plura alia in simplicibus. Sunt
namque, quae pauculo spatio durationis, sensum
tollunt, ac mentis valetudinem, relicto motu, pro¬
ut in epilepticis. Quaedam solum obumbrant mo¬
tum; alia, utrumque, ac plurima quoque demen¬
tant, relicto sensu, atque motu. Nec ideò nomi¬
nanda: prout nec alia quae inebriativa sunt. Caete¬
rùm humor nobis assimilandus, facilè in praecor¬
diis, ab Archei inficitur conceptâ anodyni cadave¬
rantis imagine, cui varia veneni sors, in sodalitium
connascitur, frequensque in Peste, aspicitur. Ali¬
bi verò, non ferit caput; sed in habitu sigillatur:
ubi etiam subinde, eodem degenerandi privilegio,
glaciale Leprae virus nascitur. Sed Anodynum in
Duumviratu, pręcipitat cerebrum, ac pro sui dif¬
ferentiâ, vertigines, caducum, palpitationes, syn¬
copas, catochos, Apoplexiamque generat, & hanc,
ut partium metus, ita & paralyses comitantur. Ex¬
tra Duumviratum verò, sedem suam, stupore, gan¬
graenáque frigida mortificat, etc. (84) Errant igitur insi¬
gniter, qui maniam opiatis compescere satagunt.
Cum omne opiatum, sit in se, amens. Quia amen¬
tia, nil praeter somnium vigilans. Siquidem vix
decupla opii dosis, somnum amenti conciliat, mi¬
nori autem dosi efficitur nihil. Sin verò aucta do¬
si, somnus amenti obrepat, iam dementiam, &
somnum vigili augebit, ac disparatas insomnio¬
rum vanitates. Decepit autem Scholas, somnus,
sponte propriâ amenti adveniens. (85) Nam is, ut ex
causâ bonâ provenit, ita & sanitatis praecursor in¬
dex, amentiam solutam iri, spondet. Adde, quòd in
opio, praeter soporiferum, sit connexum virus a¬
liud. (86). Inde Lethalia papavera somno, decantan¬
tur à Poëtis. Sed in sulfure Vitrioli, est somnife¬
rum