681
224A
DE LITHIASI
tum, atque alia his paria. (131) Nec interim contra ar¬
guit, quòd ictus capitis, etiam spasmum inferat:
cum non minor capiti, quàm intestino, in tormi¬
nibus, sit authoritas pro fabricâ Spasmi. Tam sci¬
licet Spasmus à capite oriundus, quàm à vitâ sen¬
sitiuâ, virus perhorrescente natus, est clientum
musculorum. In ictu capitis, quid statim, veneno,
latus contractum contaminavit? quidve confe¬
stim omnes illius lateris nervos inanivit, aut re¬
plevit? nonne cerebrum sternutando quatit?
membrana pulmonem ambiens, in asthmate con¬
trahitur sicco? Corrugatur, contrahiturque pleu¬
ra, in pleuritide, atque hactenus sponte à costis se
avellit? Contrahiturque non infrequenter Me¬
diastinum? etiam Diaphragma notabili pręssurae
anxietate angustiatur? Cui hactenus nomen deest,
licèt affectus is, palpitationi cordis frequens? Sple¬
nis quoque obtusi quandoque dolores, contracti
visceris sunt indices. Contrahitur quoque stoma¬
chus singultu, vomitu, & doloribus stomachicis,
Sunt nimirùm in his membranis, contracturae in¬
terpolatae, quoties infestans causa occasionalis,
movetur, recurritvè. Incipiente quoque Hydrope,
vel Ictero, imò vel ante natam aquam, aut ventum,
saepè contrahitur, indurescitque abdomen uno la¬
tere. Intestina demum, non solâ ventorum disten¬
tione (quae nullos parit dolores, non constipata
alvo) sed potiùs contractura sui, ostentant tormina
intermittentia. Quod alibi, trans umbilicum in¬
fantis, me contemplatum fuisse, scripsi. (132). Cernebam
nempe quoties tormina maximè urgerent, quòd
insultus epileptici concitarentur: intestina aurem,
pro doloris mensurâ, variè velut ambulando con¬
voluta, & contracta: intestinis aliàs sedatis, ac pla¬
nè quiescentibus. Acidum enim atque ponticum
excrementum in colicis, pungit animam sensiti¬
vam