681
223
CAPUT IX.
occasio est, malignum aliquod irruens in Ar¬
cheum, musculorum vitae insidians. Quid si Hip¬
pocrates causam Spasmi, ad inanitionem, & reple¬
tionem retulerit, respexit ad occasiones vitae prae¬
cedentis. Nimirum quod pergraecantibus, item¬
que multâ venarum depletione, convulsio fre¬
quens esset. Mentemque Senis non capiens Gale¬
nus, ad nervorum repletionem & inanitionem hu¬
moralem, postero, ac suo commento tabefecit.
Spretis itaque ejusmodi anilibus figmentis, juven¬
tuti credulae per Scholas persuasis, dico. (129). Musculis
inesse duplicem motum, unum nimirum, quate¬
nus est organum motûs arbitralis: atque alterum,
sibi proprium. Per quem, & si sese retrahat versus
suum caput: attamen nil obstat, quin spiritus, par¬
tibus illis motivis insitus, illas retrahat ac moveat:
prout iam ante, de scroto, dictum est. Nec enim
naturae repugnat, partes proprio motu locali sub¬
silire, absente animâ: tristi scilicet sensatione, par¬
tes alio imperatore mobiles, furiosè contrahi.
Cùm musculis singulariter desit, alius conspicuus
motus, quo designet sibi illatam noxam, praeter
eum, quo exsequitur arbitralem animae motum.
Quinimò naturale, est penitus omnibus membris,
& communi partium nisui proprium, illas contra¬
hi ob tristem illatae injuriae sensum. Quem locum,
Scholae deseruêre intactum. (130). Quare erioneum cen¬
sui, cum Scholis, Spasmum credere affectionem ca¬
pitis. Nam iam in hoc recedunt à thesibus suis, qui¬
bus supponunt Spasmum, esse ex repletione, inani¬
tione, vel qualitate venenosâ nervorum: nisi ma¬
lint iam mutatis vicibus, Spasmum oriri ex reple¬
tione vel evacuatione capitis. Spasmus autem est
accidens spiritùs sensitivi, quod manifestant im¬
primis nervorum puncturae, vel tendinum, item¬
que febres, sumta venena laxantia, ictus serpen¬
tum,