681
222
DE LITHIASI
fides servari, in oleo pingues, ne madefiant, aut a¬
rescant. (127). Apage cum exemplis, quae in vivo locum
non habentl 1. Nam in vivo, nervi non ita siccari
possunt, ut eorum ariditas ullam causet abbrevia¬
tionem. 2. Semel exsiccati, nunquam humecta¬
tionem deinceps recipiunt magis, quàm ipsa sene¬
ctus arida. 3. Spasmum à laxativo ortum, negant à
veneno factum: nam si in solutivo, toxicum agno¬
scerent, sibi marsupium abscinderent. Ergo Spa¬
smus ab solutivo, quatenus inaniente tantum, non
autem tanquam à virulento pharmaco; esset ab in¬
anitione scilicet, & ariditate nervorum. At restitui¬
tur non rarò spasmus à solutivo ortus. Ergo non à
siccitate nervorum natus. 4. Omnis senex macilen¬
tus perpetuo spasmo, ac universali, retractus esset.
5. Cum nervus non sit membrum executivum
motûs, ergo nervi abbreviatio, non arguit artuum
convulsionem, quasi ad accurtationem nervuli,
brachium, aut crus, sequi deberet. 6. Humectato
nervo, (ita ut tantò esset brevior factus, quantum
imbibito humore peregrino, in latum esset exten¬
tus) cum ejusmodi humor, esset planè contra na¬
turam, paralysin potiùs, quàm Spasmum efficeret.
Est autem paralysis è diametro opposita, tam in
sensu, quàm in motu, ipsi spasmo. 7. Quî posset
ictus calvariae, uno momento, omnes statim unius
lateris nervos, arefacere, alios verò sibi oppositos,
humectando, in latum confestim deducere, ut
Spasmum, simul & Paralysin efficiant? Cumque
tam inanitio quàm repletio, Spasmi in causam fin¬
gantur, deberet ictus calvariae, utrimque spasmum
producere. 8. Non mirum itaque, Spasmo tam in¬
fausta applicata remedia, si cuncta morborum re¬
quisita, ignorent hactenus Academiae. (128). Novisse e¬
nim debebant, omnem Spasmum, esse Blas vitale
musculorum, ex Archeo innato suscitatum: cujus
occasio