681
227
CAPVT IX.
sus aliena. quia sunt tantùm nomina abstracta, ac
plerumque, ne in minimo puncto, causam conti¬
nentia. prout tractatu de causis morbificis, tan¬
quam in certaminis palestrâ, demonstravi. Etenim
ureteribus (pro exemplo in terminis Lithiasis) nul¬
la est necessitudo, dependentia dominii, clientelae,
usurpationis, possessionis, consuetudinis, commu¬
nitasque canalium, aut excrementorum, cum in¬
testinis, aut stomacho. Etenim si dolente sinistrâ
gutturis parte, ne dextera quidem in tanto angi
portu, subinde afflicta sit: quare vicinitatem, ac
dependentiam partium, in officiorum destina¬
tione, atque situ, disparatarum, & discrepantium,
meritò non suspicabimur? Sufficit ergo hactenus,
quòd omnis dolor, contracturae autor, praesuppo¬
nat exosum hospitem. Sunt nempe contracturae
etiam indolentes (ut antè de scroto) quaeque non
tam à dolore, quàm à merâ molestiâ, ortum tra¬
hunt. Verùm contracturae dolentes, fiunt à causis
hostilibus. (137). Sic nempe dolent, quae spiritum, dictum
(propter animam) sensitivum, acredine, pontici¬
tate, aut gradibus caloris, vel frigoris iciunt. Est
autem dolor intensissimus ab igne: ab alcalibus ac
corrodentibus, deinde, quia igni proximis. dein¬
ceps, ab austeris, ponticis, & acidis, quia contra¬
cturae finitimis. Mox dein à salsis: tum demum
ab acribus, atque tandem ab aliquibus amaris. A
venenis autem, ut talibus, immanis consurgit do¬
lor, quod in peste ordinarium, & quia à venenis,
saepe absque acrimoniâ, tantus surgit dolor; desi¬
gnatur. veritas. Nimirum quòd à Iudicio, animae
sensitivae dolor emanet. Corrosiva enim, cùm
ipsam sensitivam, erodant, ignis instar, ipsas partes
absumunt. Alumen autem, vitriolum, aquae fortes,
omphacium denique, atque acuta quaelibet etiam,
quatenus per se fibras organorum crispant, & con¬
vel¬
p 2