681
228
DE LITHIASI
vellunt. Proinde excrementa ejusmodi, sunt con¬
vulsoria, atque dolorifica. Sunt etiam Alcalia, quae
sopiunt dolores, in casibus nimirum, ubi maximas
frangunt putredinum aciditates. Etenim sub ca¬
niculâ, dum carnes, instantem minantur corruptio¬
nem, fiunt carnium iuscula ingrato sapore acida.
Inde in podagrâ, colicâ, & ulceribus rodentibus,
ac putrescentibus, primùm concepi dolores prodi¬
re ex acido. Dolet item anima sensitiva primùm,
quae tandem assueta, minùs excandescit. perinde
ut insuetus equus, calcaria recusat. Est namque
natura in se, tota furiosa ac symptomatica, sensim¬
que doloribus assueta, mitescit. Quare Philautia,
& ultio, sensu priora, si ve antiquiora sunt: quòd in
naturae gremio, ante sensum, intimè seminibus in¬
sint. Irae enim, agoniae, ultionis, tristitiae, ac metûs
characteres, sive imagines, contracturas, suis istis
Ideis pares, pariunt. Nam cognitione, quâmus,
non anteà visam felem horret, spiritus lacessitus
concitatur in iram, pavorem, etc. qui suâ Ideâ, velu¬
ti stigmate, in membra, suum exserit furorem. Frige¬
scit 1. manus, quia calor ibidem à vita fotus, per
frigus extinguitur: non autem, quòd spiritus vi¬
talis intrò refugiat, relicto sanguine, cui nupserat.
multóque minus, quòd calor, ut nuda qualitas,
intrò migret, abeat, redeatque, tanquam in comoe¬
dia 2. Minuto iam calore, persistente quoque fri¬
gore, frigus invalescit: ac tum stupet sensus in ma¬
nu. Comprimuntur nempe spiritus sensitivi abs¬
tracti: scilicet qui sunt in nervis, non autem in ar¬
teriis. quia spiritus nupsit sanguini arteriali fir¬
mius, ac venarum proprium est, etiam à morte,
cruorem à concretione praeservare. Spiritus nam¬
que vitalis, fomento cordis, à retro sustinetur,
quantum potest. Ideoque in illo stupore, adhuc
detinetur vita. 3. In manu languet motus: quia
spiri¬