230
DE
LITHIASI
CAP.
IX.
oriantur:
Itaque
utrumque
mox
intentant
simul.
Sequenti
die
dein
purgantia
exhibent.
Ac
tertio,
sudores,
post
frictiones
promovent,
incertitudine
repleti.
Praesidia
eorum
nempè,
sunt
universalia,
quia
desunt
alia,
&
ignorant
talia.
Ideoque
tota¬
lia,
usualia,
sunt
generalia.
Defectu
cognitionis
causarum
efficientium,
duntaxat
circa
producta
vagantur:
non
soliciti
de
fabricatore
radicali,
ac
priore,
ad
submovendum
effectum
tantùm
occu¬
pantur.
Non
quòd
sperent
reditum,
relinquendo
radicem,
ut
inde
sibi
fructum
carpant;
(Id
namque
de
probo
viro
suspicari
nolo)
sed
lucro
nimis
an¬
helanter
intenti,
de
fabricatore
morborum,
nil
cogitârunt
hactenus
à
Scholis.
Nec
mirum
sanè:
Quippe
Medicina
(ut
ab
initio
dixi,
sic
iterùm
fi¬
nio)
est
donum
Dei.
Hic
autem
dona
sua
subtra¬
hit,
lucrò
intentis,
nec
semel
cogitantibus
de
man¬
dato;
Estote
misericordes,
sicut
Pater
vester,
qui
est
in
coelis,
est
misericors.
A
quo
omne
donum
bonum
&
luminosum
descendit.
Haec
est
ergo,
quam
dixi,
luctuosa
insensilitatis,
&
doloris
tragoe¬
dia
moderna,
eventu
aegrorum
prorsus
tragico.
FINIS.
Tractatus
Clariss.
&
Expertiss.
Domini
Ioan.
Bapt.
van
Helmont,
in
quibus
principia
Li¬
thiasis,
Apoplexiae,
Paralysis
&
aliorum
mor¬
borum
exactè
disquirit
&
ostendit,
digni
sunt.
ut
per
Typographiam
publicentur.
Ita
censeo
P.
Coens.
S.
T.
L.
Can.
&
Lib.
Cens.
Antverp.
ERRA¬