681
6
DE FEBRIBVS
vero Scholae febrim definiunt, quòd sit calor prae¬
ter naturam, accensus primùm in corde, dein de¬
latus per totum corpus. (addam ex mente illarum,
Actiones plerasque laedens.) (3). Apex rei est, quòd
genus definiti, sive essentiam febris, vocant ca¬
lorem non qualemcunque: sed eum, qui praeter
naturam fuerit, & gradu suo laeserit. (4). Adeóque
cùm calor ille sit essentialis febri, deberet impri¬
mis ita esse à febri inseparabilis, ut febris mentaliter
concipi nequeat, quin individuus sit illi comes ca¬
lor iste. Imprimis se noviter objecêre Castrenses
febres, quae citra sitim, ac manifestum calorem,
accidunt. Id est, ab initio in finem vitae usque, abs¬
que calore suam peragunt tragoediam. (5). Si dicant
has febres Veteribus ignotas, nec ideò sub defi¬
nitione comprehensas; (6). concludo saltem inde, has
febres nec ideo esse posse febres, vel febrium es¬
sentiam non alligari necessariò, sed tantùm per ac¬
cidens, calori. Dein iterum, quòd definitio fe¬
brium ab olim tradita, & hodie etiamnum in
Scholis servata, non sit adaequata naturae febrili.
Ac tertiò, quicumque frigus penetrabile medulli¬
tus per horas aliquot senserit, febrium principiis,
non persuadeat tamen febrim sibi inchoatam, vel
adesse, sed alium affectum hactenus anonymum.
Etenim quanquam concutiatur rigore, dentibus
quatiat, labrisque prae frigore liveat, persuadeat
tamen sibi per ejusmodi squalores, febrium initia
illa, non esse febrium initia: Neque enim, qui ta¬
libus initiis moritur (quòd plerumque in Inter¬
mittentibus fit) verâ febri extinctum, credat qui
volet: etenim non soleo de contingentibus sensu¬
notis, alium advocare Iudicem praeter tactum.
Ita enim stupidus sum, quòd de sensibilibus, non
nisi sensuum judicio sto. (7). Medici verò, opinionis
eterum tenaciores, subterfugiunt in latibula, ut
Galeni