7
CAPVT
I.
Galeni
sensa
tueantur:
nam
quidam
volunt,
quòd
frigus,
aut
rigor,
non
sint
febrium
initia:
sed
principia
accessionis.
Sed
hos
Galenus
ipse
dejicit,
dicens:
Intelligimus
primum
nomine
paroxismi,
totius
accessionis
partem
pessimam.
Quod
sonat:
accessionem,
&
febrim,
esse
synonyma.
Sed
agedum,
si
frigus
dicat
initium
accessionis,
&
non
febris,
sal¬
tem
accessio
adventantem
febrim
dicit;
adeoque
ne¬
cessariò
initium
accessionis
erit
initium
febris.
(8).
Alii
proinde,
maluêre
apertis
oculis
non
videre,
non
sentire.
Quare
dicunt,
revera
in
principio
febrili,
nullum
sentiri
frigus
verum,
sed
mendax,
atque
dolosum
sensuum
lenocinium:
dumque
exteriùs
frigent,
volunt,
quòd
internè
aestuent,
crementur¬
que
vero
calore,
quamvis
aliter
sentiant.
Atqui
ejusmodi
deliria
quilibet
è
medio
rure
facilè
ex¬
plodet.
Nam
per
aliquot
horas,
intensissimum
fri¬
gus
penetralia
obsidet.
Etenim
in
tam
apertâ,
&
indubiâ
frigoris
historiâ,
(quae
facti
&
sensus
est)
argumentum
sat
luridum
proferunt:
Intus
est
ma¬
gnus
calor
(inquiunt)
licet
non
sensibilis:
quia
siti
continuâ
premuntur,
quae
ut
est
siccitatis
index
primariò,
haec
tamen
in
vivis
praesupponit
aequa¬
lem
sibi
calorem.
Adeóque
plus
authoritatis
me¬
retur
sitis,
quàm
sensus.
(10).
At
nesciunt
hanc
sitim,
non
à
calore,
ut
neque
à
siccitate
manare,
prout
aliàs
contingit
in
siti
naturali.
Ideo
enim
nec
ex¬
hibito
potu
sedari.
Quod
regulariter
fieri
deberet,
si
à
sicco
vel
calido
sitis
ista
oriretur.
Fallax
ergo
sitis,
non
autem
frigus.
Oritur
namque
sitis
ab
excremento,
quod
facultatem
istam
sensitivam,
ejusque
organum,
malè
affectat,
illuditque
non
secus,
atque
si
rempentè
magna
siccitas
ad
venisset.
Nam
solet
acidum
sulfuris
(quod
in
se
siccissimum
&
corrosivum)
ejusmodi
fallacem
sitim
delinire
non
secus
atque
aqua
ignem
extinguit.
(11).
Atqui
sal¬
tem
A
2