681
8
DE FEBRIBVS.
tem non concedent Adversarii, siccitatem tolli per
siccissima remedia: non autem humidorum, &
frigidorum potatione potiùs. Sed cur non licet
pari ratione ariolari, frigus in febrium initio, ex
sopore invicto? cùm non minùs Scholae statuant,
soporem ab invicto frigore provenire, quàm sitim
à siccitate. (12). Nec obest quòd sopor non omnibus
adsit febrientibus. Sufficit namque, ac majorem
confusionem adfert, quòd aliquibus sit frequens
sopor. (13). Sed tandem quò evadent, si in vigore fe¬
brium (quae statio est febrium aestuosissima) con¬
cedant non tantam sitim, quantam initio: attamen
interiora, tum ad sensum, multâ anxietate aestuant
maximè. Quare si calorem prodat sitis, hujusque
indicium sit a calore inseparabile, sic ut trementes
prae frigore dicantur nihilominus ardere, deberet
maxima sitis premere, sub calidissimâ febrium aeta¬
te. Atqui istud negant, quid agent ergo propriâ
reti capti? Longè itaque errant quotquot ab acci¬
dentibus, per accidens subsequentibus, de rerum
nativis radicibus ferunt sua judicia. (14). Est ergo le¬
thalis ignorantiae, febrim malè definivisse, si iuxta
definitionem febrim curaverint. Imò per legem
Corneliam de Sicariis, in illos agendum, qui malè
curant pertinaciter eos, qui suam vitam ipsis con¬
credidêre: Utpote quorum reatu, tot millionum
myriades, tam infaustè necantur. (15). Enimverò si fe¬
bris, sive calor febrilis (sunt enim haec duo syno¬
nyma in Scholis) debeat primùm accendi in corde,
neque tamen febrium materia (quàm ajunt de uno
ex quatuor humoribus putrefactis prodire) consi¬
stat in si nubus cordis: ergo calor sive febris, non
accenditur primùm in materiâ febrili, frustraque
inquiritur putredo, ut intimam atque immediatam
causam caloris praeter naturam, inveniant. (16). Ac per
consequens, exin ruit definitio febris. Imò inde
sequitur,