681
9
CAPVT I.
sequitur, quòd febris primariò, intimè, & imme¬
diatè, non existat in suâ materiâ unde causatur (ut
volunt) materialiter, & originaliter: sed alibi,
puta in solo cordè. Iterum ex eadem thesi sequi¬
tur, quòd ut sit febris, non requiratur accendi
materiam peccantem & febrilem: sed aliud accen¬
sibile, primariò residens in corde, & inde labile
per totum corpus. Hoc enim accensibile corpus,
unà cum Hippocrate, voco spiritum impetum fa¬
cientem. (17). Sed hoc ultimum, non ex mente Vete¬
rum huc attuli: sed extortum est, atque per vim,
mihi concedi jussi; de quo suo loco, ubi de causâ
efficiente febrium disseram. Saltem eo nunc vio¬
lenter impetrato, sequitur, quòd materia peccans
febrium, non propriè accendatur, neque in se
primariò, vel efficienter caleat, nec quidem cale¬
faciat praeter naturam, si primum accensibile ac¬
cendi debeat in corde. Ergo nec materia peccans
in febri, calet supra, aut praeter gradum naturae.
Sed illud quod in corde accenditur, non erat ac¬
censum, ante accessum febris: adeóque omni¬
modo differt à materiâ peccante in febribus. (18). Tan¬
dem & hinc aptè concluditur, quòd quicumque
intendunt perimere febrim per refrigerantia, ut
talia, non intendant sanare per causarum ablatio¬
nem, per radicum succisionem, evulsionemque
fontis, atque fomitis febrilis: sed dumtaxat in¬
tendunt auferre, & corrigere calorem, qui est
quoddam productum posterius, hospitatum extra¬
materiam febrilem. Applicant nempe sua remedia
ad posterius, non autem ad prius. (19). Siquidem ca¬
lor febrium, est accensus in impetum faciente Ar¬
cheo: & radix febrium, est ipsa materia peccans.
Respiciunt ergo tantùm ad ablationem effectus
consequentis, & resultantis expositione radicis il¬
lius, cujus ergo Archeus non quidem à radice ac¬
cendi¬
A 5