681
16
DE FEBRIBVS.
tana continuò, & diutissimè. (13). Imo nec est gradus
caloris fimi adaequatus, ut à putrido centro disper¬
gatur usque in plantas pedum: quin prius corporis
centrum exurat, ubi putridus is humor restagna¬
ret. Est ergo exemplum fimi plane impertinens
febribus, eoque magis, quod non docent frigus,
tempore prius, calore. Quinimo in naturâ, nu¬
spiam putrefactio causat calorem, multoque mi¬
nus in vitalibus. (14). Nam in putrefiente, est necessa¬
rium frigus, si vita spoliatur, quae nobis fons calo¬
ris est. Et enim diebus intercalaribus Intermitten¬
tium, non querimur de aestu, aut nos molestat fri¬
gus: quando tamen supponunt humores putre¬
fieri. Itaque si calor & frigus causaliter succedant
in putrefacto, sitque in febrium accessu frigus
semper ante calorem, frigus est magis nativum pu¬
trido, quàm calor. Idcirco enim à duratione fri¬
goris in febri metimur morbi diuturnitatem, non
autem à calore. Tandem ostendi omnem calorem
febrilem, esse prorsus ab Archeo, ideoque cessare
ante mortem: quando attamen frigus & putredo
invalescunt magis. Implicat etiam, quòd calor fe¬
brilis esset à putrido, & primum succenderetur in
ipso cordè, unde putredo exulat. (15). Denique non
accenditur calor in fimo à putredine sui, Nam si
quotidie novâ equi urinâ irroretur, ne quidem in
annum incalescet. (16). Certum est autem, quod urina
non praeservet à putredine, quam verius augeret.
Verius enim calores è thermis, vel calce desum¬
psissent: sed horum calorum causas magis ignora¬
bant: quapropter facilius aestimarunt, unius fimi
equini putredinem accusasse. Nec erat cur potius
à calore, quàm à frigore, aliísque symptomatibus
febrilem essentiam mutuarent, cum sint paria ac
socia febrium accidentia. Itaque semper studue¬
runt debellare accidentia producti: quia radices
ignora¬