681
28
DE FEBRIBVS
duum. (10). At quaeso, unde scivit Galenus, tantundem
bilis flavae, alterno die fieri, quantum pituitae in
dies, & atrae triduo. Praesertim qui nunquam cadaver
humanum inspexisse probatur 106. locis, ab An¬
drea Vesalio Bruxellense, & Anatomicorum prin¬
cipe? Nam si Galenus hoc scribat absque probatio¬
ne, saltem Scholae suo delirio subscribere non tene¬
bantur. Sin autem hoc didicit ab ipsis edoctus fe¬
bribus. Non poterat utique hoc idem in effectum,
simul & in causam unius rei referre. Absurdam namque
atque stolidam principii petitionem continere ne¬
cesse est, Idem pro seipso in causam, & effectum
producere. Puta. Quod Tertiana contingat à bile
flaya putridâ, alterno die, & Quartana die tertio, à
bile nigrâ, eò quòd alternis diebus tantundem bi¬
lis flavae conficiatur, quantum atrae toto triduo.
Iterúmque hujus rei veritatem probet, quod Ter¬
tiana adoriatur alternis diebus, & Quartana tridui
intervallo, eò quòd tantumdem bilis flayae fiat al¬
terno die, quantum atrae triduo. (12). Miseranda certè
medendi theoremata in vere Adolescentum propi¬
nata, aegris obedire jussa, & à Scholis hactenus ado¬
rata. Vnde videlicet succedunt indies morborum
infaustae curationes in perniciem Christiani orbis,
& salutis animarum. (13). At saltem si bilis, sesquialtera
proportione excederet melancholiam, Splen, ad
minimum superat sexies folliculum fellis. Si ergo
ratum sit, quod Scholae cum Galeno docent, quod
alternâ die, tantundem fellis, aut bilis flavae fiat,
quantum atrae bilis triduo; sitque Splen capsa atrae
bilis, & folliculus fellis sit theca bilis, aut Creator
erravit in suis finibus, aliter fabricando ipsa illorum
receptacula, quàm Galenus statuit: aut fel & Splen
non erant condi fabularum Scholae Medicae.
(14). Proinde alii, quibus non satisfaciebant commenta
Galeni de febrium circuitu, (15). Astrologiam orarunt
in sup¬