681
29
CAPVT III.
in suppetias, eò quòd febris, statutis horis subinde
repetat. Sed & hi alliduntur ad alias angustias, dum
omnibus horis incipiant febres, itemque aliquot
horis retardent, aut anticipent, imò per aliquot
vices sileant, & obdormiant. Vnde non sat ratum
fecere, humanam naturam ad lubitum Astrorum
cogi, ut neque materiae febrili syngamiam cum
Astris esse. Quisquiliae, & vani tinnitus sunt, auri¬
bus credulis effusa. (16). Alii quoque tandem per simi¬
litudines quaestioni se satisfecisse rentur, si dixerint.
febres se habere per modum aliorum seminum:
quorum quaedam nempe citò germinant, ut Na¬
sturtium; Petroselinum verò longè segnius. Sed
non valet exemplum, quod litem lite resolvit. Nam
semina quae tardius resolvuntur in humido, pro¬
pter gummosam oleitatem, etiam pigriùs germi¬
nant, ut & alia promptiùs, quae mucilaginem, suc¬
co terrae viciniorem obtinent. Quocirca ejusmo¬
di similitudo nullatenus spectat febres, quibus
nolunt fieri paroxysmos, ob resolutionem faci¬
lem, aut difficilem: (17). sed ob humorum putrido¬
rum affluxum parcum, aut copiosum. Alioqui
sanè pituita à putredine alienissima, vix septimo
die affligeret, ubi interim atra bilis (quae cadaveri
censetur, vel carni simillima) longè citiùs putre¬
ret. At saltem stante doctrina Scholarum, de ri¬
gore & circuitu febrium, necessum est Tertianam
sanari, per exhaustionem materiae in accessu, &
defectum novae bilis, pro futuro paroxysmo re¬
quisitae, si patiens toto biduo, à cibo & potu ab¬
stinuerit. Sed consequens est falsum, ergo & thesis
Galenica. Sin verò Scholae doceant, dicantque tum
novam liquari bilem è cruore. At hoc est naturam
plus solicitam fingere, ut febrim conservet, quàm
aliàs vitam, vitaeque thesaurum sanguinem. Denique
ista bilis è cruore separata, vel patrata, si putrida est:
cur¬