681
30
DE FEBRIBVS
cur non unà cum bile praecedentis accessus, est
ablegata per venas, quae iam antea in venis cum
cruore detinebatur? vel an fortè ista residua atque
putrida bilis, praenovit contingentem fore bidui
abstinentiam, ut scilicet in hunc defectum se reser¬
varet, ad continuandam febrim, alioqui prae bilis
penuriâ perituram? Vel an natura sibi complacuit
in custodia bilis putridae? Quòd si verò ista bilis è
venis affluens, non sit putrida; profectò iam insa¬
nit, atque furit natura, quòd cruorem dissolvat
potiùs, ut habeat quod putrefaciat, in continua¬
tionem futurae febris. Sed Scholae Galenicae faten¬
tur illam putridam, singulísque accessibus effundi
per venas humorem putridum, ac deferri in exiles
venarum extremitates: illúdque esse causam tre¬
moris, accessus, & frigoris immensi. Cujus videli¬
cet humoris putredo, dum ibidem magis intendi¬
tur mox dein causet tantum aestum. Has ego cen¬
sui aridas stipulas, indignas fabulas, miseranda sig¬
menta anilia, & generi humano pernitiosissimas
ignorantias. (18). Ac sanè Fernelius hanc Scholarum
inscitiam detexit primus. Quare Rondeletius, &
asseclae Galeni, in Fernelium, tamquam Scholae
desertorem, atque Apostatam invehuntur. Ferne¬
lius itaque nidum Intermittentium, circa Stoma¬
chum, Duodenum, & Pancreas, primum subodo¬
ratus est, & Continuarum sedem, circa Cor fixit
quidem: sed à veteri curandarum febrium normâ,
non ausus fuit deflectere. Caeperat enim apertè con¬
tra praecedentes Scholas disputare, pro febrium
nido: sed postmodum inter abdita se occultavit;
stramineis nempe vinculis humorum putridorum
se extricare non valens, passus est sibi eripi febrium
essentiam, & cognitionem. (19). Paracelsus verò, fe¬
brium rigore terrefactus, febrilem cognitionem
auribus tenere sibi persuadens, suo sibi Microcosmi
invento