681
31
CAPVT III.
invento allegorico titillans, febrium definit mor¬
bum sulfuris ac nitri: atque alibi iterum, terrae mo¬
tum Microcosmi. Quasi sulfur & nitrum, seipsis
fierent longè frigidiora, dum è limo (vel limbo,
ut ait) Microcosmi separantur, & ultro post horas
aliquot, sponte accenderentur igne Ethnae. Et¬
enim ut Galenus investigandis causis ubique ce¬
spitavit, adeóque in eo se prodidit non esse medi¬
cum, (cujus nomen ait, In ventor occasionis:) Ita
Paracelsus, mirâ licentiâ lapsus est in Microcosmi
paroemias Medico indignas. (20). Dura quippe lex esset,
quae hominem, nuditer ut Macrocosmum refer¬
ret, praecipitasset in omnium morborum aerumno¬
sas necessitates. Ego certè gratulor animae meae,
quod figuram Dei vivi referam; (21). non autem mun¬
di. Deceptus fuit bonus hic vir, quod nesciret
ignem nusquam accendere, nisi succendatur priùs,
nec utut finxerit, esse in nobis silicem & chalybem,
simulque concussorem in puncto attritionis silicis.
Non sanè opus fuit his, ut neque pulvere pyrio,
pro calore febrili, nisi primo appulsu crememur,
& dehiscamus medii. Deest ergo in nobis materia
actualis sulfuris, & salis petrae, deest connexio am¬
borum, deest ignis actualis. Ac tandem deest cor¬
pus, quod istam accensionem unico toleret mo¬
mento. Naeniae ergo, & fabulae sunto, febrium
causae & origines in Scholis.
Phlebotomia in febribus examinatur.
CAPVT IV.
(1). Ratio unica contra humores, caeterae alibi. (2). Propositio
universalis pro Phlebotomia Galeno authore. (3). Syllogismus
contra eundem. 4. Probatio logistica. 5. Quod Plethora
boni cruoris sit impossibilis. 6. In venis non subsistere unquam
cruorem corruptum. (7). Non posse dici plethoram in statu
neutro cruoris. (8). Ex thesibus Scholarum nunquam indi¬
cari