681
33
CAPVT IV.
tionem, tanquam binas Medicinae columnas, qui¬
busque collisis, totum aedificium, sponte velut in
rudera concidit, ablantísque his praesidiis, Meden¬
tes deserant infirmos, non habentes remedia, prae¬
ter corporis atque virium diminutiva, quae sigil¬
latim attingam universa. (2). Enimverò ex consensu¬
Galeni, in omni febre (hecticâ exceptâ) requi¬
ritur Venae sectio. Scholis itaque, & exitiosae
hujus saeculi consuetudini hunc ego Syllogismum
statuo.
(3). Phlebotomia est inutilis, ubicumque non in¬
dicatur necessaria: sive, ubi Indicatio illi propria
deest: Sed in febribus non indicatur necessaria.
Ergo Phlebotomia in febribus est inutilis. Proba¬
tur major. Quia finis est causarum directrix pri¬
ma, & dispositrix mediorum ad se. Vbicum¬
que ergo finis non indicat necessitatem medio¬
rum, frustra comparantur ad finem non re¬
quisita. Praesertim ubi ex contraindicatione con¬
stat, cruorem non emitti absque virium jactu¬
ra. Perperam ergo instituuntur ejusmodi me¬
dia, quae finis indicat frustra, inutilia, &
cum virium diminutione fieri. Minorem au¬
tem probat Horat. Augenius de monte sancto,
tribus libris ex professo. Docens Academiarum
consensu, quod sola plethora, sive venarum
nimia plenitudo, id est, nimia cruoris abun¬
dantia, sit indicatrix phlebotomiae. Neque id
quidem directè ad sanationem febrium: sed
ob plethorae evacuationem. Atqui in febribus
nunquam subsistit plethora, ergo nunquam
in febribus indicatur phlebotomia, & per con¬
sequens, est haec omnino inutilis. Conclu¬
sio est quidem nova & paradoxa, attamen vera.
Quod igitur pluribus erit probandum. Ipse Gale¬
nus probat subsumptum. Docens singulo febrium
accessu
C