681
34
DE FEBRIBVS
accessu plus bilis difflari quàm biduo generetur.
Interim caetera membra non cessant nutriri con¬
sueto sanguine. Id est, adhuc praeter consumptio¬
nem à febri causatam, suam taxam cruoris soliti
consumunt. (4). Quae praecedenti capite, ex humore
per vomitum reiecto, in computum redegi. Iam
verò illud ipsum majori conniventiâ inculcandum
est. Quocirca si bene valenti, quotidie fiant unciae
octo cruoris, necessum est, totidem quoque in dies
in alimentum absumi, aut aliàs, mox in immen¬
sam molem homo protuberaret. Quid si ergo be¬
nevalenti, quotidie decedant unciae octo cruoris:
certè non minùs consumet febris. Ergo cùm nulla,
aut pauca sit ciborum appetentia, digestio, & san¬
guificatio, necessariò quoque mox binis diebus,
plethora, si qua sit initio, deficiet, cessabitque ejus
indicatio, pro cruoris missione in febriente. Quod
autem mox in febribus non sit ampliùs plethora;
hoc vident quotquot ulcera è cauterio patiuntur.
Quae scilicet mox à febribus siccantur, nec solitum
pus dant. Imprimis autem notandum, ut nunquam
vires peccare possunt abundantiâ, nequidem in
Mathusalem: ita nec bonus sanguis, peccat ni¬
mietate, eò quòd vites vitales, & sanguis, sint cor¬
relativa. (5). Quia iuxta Scripturam, anima, sive ro¬
bur vitale, est in sanguine. (6). Ex consequenti ergo,
nunquam potest esse plethora in bono sanguine¬
(7). Ab altera autem extremitate, praecedenti capite
demonstravi, non contineri unquam in venis, san¬
guinem corruptum: ergo, si qua sit unquam possi¬
bilis plethora venarum, illa deberet consistere in
medio statu cruoris, inter corruptum & optimè
sanum: sive consideremus eundem statum deci¬
dentiae & neutralitatis, vel demum, quatenus ex
utroque mistum, saltem meminerint Galenistae,
bonum provenire ex integrâ causâ, malum verò
è sin¬