681
38
DE FEBRIBVS
calorem in febri esse ipsiusmet spiritus vitalis: se¬
quitur etiam, quòd refrigeratio per venaesectio¬
nem, sit mera spiritus vitalis, unà & sanguinis ex¬
haustio, & depauperatio. Nam si febris sit curan¬
da ut intemperies, per venaesectionem, tanquam!
remedium refrigerans (contrarium heu constat!
per exhaustionem omnis sanguinis è Principe In¬
fante Hispaniarum. (19). In quo adhuc pridie ante mor¬
tem febris Tertiana, non obstante tanto refrige¬
rio, suos accessus servabat,) solóque frigore, sana¬
tionem intendant alij etiam in quotidiana (quam
è pituita putrida accendi scribunt) saltem refrige¬
rium istud, longè facilius obtinerent, exponendo
aegrum seminudum, ad boreae, vel zephyri fla¬
tum, vel suspendendo in aqua, aut profundo pu¬
teo, donec se sat refrigeratum testaretur. Statim
enim sic, & affatim sanationem absolverent, si in¬
tus conscia inscitia, suam caloris essentiam febri¬
lem, non damnaret. (20). Itaque febris non est nuda ca¬
loris tempestas: sed adest occasionalis vitiata ma¬
teria, ad cujus expulsionem, Archaeus per accidens
se accendit, velut indignatus. Quod quamdiu in
Scholis fuerit neglectum, praeposterae, pernitiosae,
& coniecturales erunt febrium sanationes, eóque
omnes nequicquam gratiarum actione dignum,
debebunt medenti, cum spontanea naturę bonitate
curentur, atque utinam per medicos non poster¬
garentur. (21). Ad argumentum verò sanationis per
frigus subitum respondebunt Scholae periculosam
esse itionem, ab uno extremo ad aliud. Qua suae
ignorantiae excusatione, os populi obturant, ve¬
lut aliquid fide dignum dicerent. Non adverten¬
tes, quod in eo sibi contradicant, dum venaese¬
ctionem, eo potissimùm scopo laudant, & praefe¬
runt laxativis, quod statim, atque affatim, per
refrigerium succurrat, ideoque velocis, & praesidii
univer¬