681
39
CAPVT IV.
universalis nomenclaturam dedêre. Suam enim
impotentiam, in inscitia fundatam, cogunt ad ar¬
bitrium axiomatis malè intellecti, & pejus appli¬
cati: (22). Siquidem indubium est, quod liceat confe¬
stim abscindere laqueum suspensi, ut privatus aëre,
illo quantocius potiatur. Item quod liceat sub¬
mersum, statim prono situ deponere, ut aquam
è pulmone rejiciat. Liceat, inquam, aliquem sta¬
tim ad ripam extrahere, liceatque statim vulnus
ab indispositione liberare, & cicatrice claudere.
Plurima enim sic vulnera unico die sigillantur:
quod solutio continui, nil indiget praeter sui reu¬
nitionem, liceat statim os fractum vel dissocatum
reponere. Liceat similiter in Caduco, Syncope,
lipothymiâ, crampo, quanto citius infirmos re¬
vocare, excrementorum detentiones solvere sta¬
tim, statímque profluvium muliebre sistere. Ne¬
que enim autumandum, quòd natura in propria
destructione gaudeat, quodque è statu sano, re¬
pentinam quidem mortem intromittat, remedium
autem recuset, quod repente morbum repellat.
Alioqui non faceret, quod in possibilibus est lon¬
gè optimum, uti nec unumquodque desideraret
esse, & conservari. In Mathesi quidem statuitur
impossibile, ab extremo ad extremum pergere abs¬
que medio, negatque istud medium, omnem pe¬
nitus interiacentiam: quàm si in naturalibus; cum
quadam latitudine dederimus, adhuc confestim,
atque optimè egisse censebimur. A deóque nec licet
illud Matheseos ad sanationes torquere. Fateor
equidem, non licere hydropem, per paracenthe¬
sin, unica affatim vice educere: ut neque pus, è
grandi apostemate totum elicere; nec conglacia¬
tùm prae frigore, immediatè ad hypocaustum de¬
ferre, neque fame paenè extinctum, affatim alere.
At sanè, istud non cogit mediocritatis tardus, &
neces¬
C 4