681
40
DE FEBRIBVS
necessarius incessus ut talis, aut ab uno extremo
rum ad aliud progressio, quasi natura celerem opi¬
tulationem aversaretur. (23). Cùm haec ipsi sit indica¬
tio vernacula, cognata, medullaris, & intimè pro¬
pria. Sed vetantur ista, quia virium inde depen¬
dens exolutio non ferret celeres istos motus. Per
elenchum ergo causae non ut causae, Scholae aegros
arcent, à subitaneo auxilio, quod non habent: ut
ignorantiam aliquo apud vulgus velent axiomate,
malè directo. Nam quoties sine virium amissione
(vires namque, semper primatum obtinent in In¬
dicationibus) sanatio haberi potest, quo citiùs id
fit, majori quoque iubilo naturae, arripitur. Prout
& in febribus, multa pucunditate, utili admiratione
observavi. (24). Ergo (in terminis) si febris sit merus
calor praeter naturam, debeatque per contraria de¬
bellativa omnis sanatio perfici: ergo requirit fri¬
gefactionem praeter naturam, ut scilicet contra¬
ria stent sub eodem genere. Id est, Necessario fe¬
bris omnis, sanaretur ab ambientis multo frigore;
ac potissimum, quia ambientis frigus, vires colli¬
git, non autem dissipat. Sed consequens est fal¬
sum: ergo & antecedens. Ergo Scholae non inten¬
dunt per venaesectionem, caloris refrigerium: sed
primariò ablationem ipsius cruoris, & mitigatio¬
nem accidentium, quae vires debilitatas consequi¬
tur. Sive primariò intendunt, virium, & sangui¬
nis diminutionem. Id quod pleno fuco appellant
liberiorem arteriarum respirationem. (25). Ego verò
Indicationem, quae virium conservationem con¬
cernit, estque opposita venarum depletioni cui¬
cumque, semper maximi pendo, quia diminutis,
stratisque viribus, nec morbus profligari potest,
nec aliquid superest medenti agendum. (26). Idcirco
Hippocrates, decernit naturas ipsas, esse morbo¬
rum medicatrices, quod Indicatio, quae à viribus
conser¬