48
DE
FEBRIBVS.
riuntur.
Juxta
Galenum
enim.
Quicumque
die
quadragesimo
non
sunt
perfectè
sanati,
tabidi
fiunt.
Ego
verò,
intra
paucos
dies,
perfectè
sano,
nec
recidivam
sentiunt.
Nec
quidem
solus
mea
ad
hoc
arcana
habeo.
(42).
Quinimo
vidi
rusticum
omnes
pleuriticos
tertio
potu
sanantem.
Vtebatur
enim
stercore
iumenti
pro
viro,
&
caballi
pro
muliere,
quod
diluebat
in
cerevisia,
ac
colaturam
expressam
propinabat.
Tanta
scilicet
est
medentum
igno¬
rantia,
tantâque
Scholarum
pertinacia,
quod
Deus
rusticis
&
parvulis
det
scientiam,
quam
Aeth¬
nica
littera
inflatis
denegat.
Iam
spectandum,
si
aliquis
revulsionis
usus
in
febribus.
(43).
Enimverò
cùm
opus
revulsionis
non
sit
primariò
aliud
quàm
ve¬
naesectio,
ad
quam,
per
accidens,
speratur
succe¬
dens
cruor
venturus,
ejúsque
rei
beneficio,
non
fluxurum
fore
ad
locum
affectum.
Ad
quàm
the¬
sim
sequitur,
quòd
per
ejusmodi
evacuationem,
trahetur
cruor
peccans
febrilis,
(sic
loquor
conni¬
vens)
in
venas
dispersus,
qui
alias
suo
nido,
procul
à
corde
latitans,
suae
noxae
fermentum,
non
tam
ferociter
cordi
communicaret.
Quod
est
dicere:
Per
ejusmodi
revulsionem
fore,
quod
humor
pec¬
cans,
à
parte
ignobili,
ad
nobiliorem
traheretur.
Crudior
namque,
ac
feculentior
sanguis,
est
in
Mesaraicis
venis:
defecatior
autem,
qui
propiùs
ad
cordis
aulam
accesserit.
Aliàs
namque
indiscre¬
ta
natura,
iuxta
vitae
fontem
prima
parricidii
tela
statuisset.
Cùm
igitur
non
fluctuet
in
venis
mate¬
ria
febrilis,
nec
sedeat
prope
cor:
Absit
credere,
illam
per
venaesectiones
exigi,
aut
loco
moveri,
utut
alioqui
subinde
diversicolor
sanguis,
per
ite¬
ratas
sanguinis
emissiones,
emungatur.
Atrox
itaque
remedium,
si
ad
locum
emissi
cruoris,
alter
à
remotis
accesserit.
Nam
sic
in
totum
&
ad
no¬
biliora,
unius
loci
labes
dispergeretur,
estque
alio¬
qui