47
CAPVT
IV.
adeóque
absque
electione
agit.
Sed
perpetuò
effluit
vicinior,
mox
vase
aperto,
&
insons
cruor:
quem,
quia
dein
continuo
filo,
alius
subsequitur
metu
vacui:
idcirco
menstrua
circa
uterum,
studio
na¬
turae
alioqui
collecta,
per
venaesectionem
inde
di¬
strahuntur,
ac
in
totum
retrogradiuntur.
Si
autem
Phlebotomia
quandoque
in
plethora
&
euchyma
muliere
bene
successerit,
at
certè
in
aliis
multis,
miserandam
catastrophen
dedit.
Etenim
si
men¬
struum,
sola
sui
quantitate
(dum
iam
collectum,
&
in
venis
circa
uterum
segregatum
est)
peccaret,
Indicationem
Phlebotomi
individuam,
&
in
solo
casu
supposito
lubens
admisero.
At
menstruum,
bene
constituto
utero
si
fluxerit,
abundè
suis
satis
facit
finibus,
&
hactenus
revulsio
frustranea,
quan¬
quam
etiam
impossibile
hypothesis
supponat.
Phlebotomia
namque,
non
nisi
mera
est
cruoris,
&
indistincta
depletio.
Depletae
autem
venae,
ex
tempore,
undecunque,
qualemcumque
cruorem
ad
se
revocant.
Quia
ut
cruoris
sunt
avidae
thecae;
ita
&
vacuitatis
impatientes.
Atque
proinde
men¬
struum,
in
exitum
dicatum,
id
est,
hactenus
cata¬
logo
excrementorum
semel
inscriptum
à
natura,
venae
depletae
alliciunt.
(40).
Derivatio
autem,
quia
par¬
ca
est
cruoris
effusio,
modò
congruis
è
venis
fiat,
saepe
profuit
multis
morbis
topicis,
adeóque
in
fe¬
bribus
est
impertinens.
(41).
Sed
instant
venaesectio¬
nem
in
Pleuritide
esse
ita
necessariam,
ut
sub
poe¬
na
capitali
sit
injuncta.
Siquidem
ajunt,
nisi
ad
costas
affluens
cruor,
multi
cruoris
effusione
revel¬
latur,
periculum
est
ne
mox
Pleuritis
hominem
interimat
suffocando.
Ego
sanè,
nemini
Pleuriti¬
co,
sanguinem
mitto,
estque
curatio
ejusmodi
tu¬
ta,
certa,
commoda
&
solida.
Nemo
illorum
perit,
ubi
interim
sub
phlebotomo,
plures
longa
tan¬
dem
tabe
pereunt,
&
quotannis
recidivam
expe¬
riuntur.