46
DE
FEBRIBVS
evacuationes,
multóque
ideo
magis,
in
nuda
san¬
guinis
abreptione,
quae
recta
via
à
cordè
per
vul¬
nus,
vitales
spiritus
abducit,
sive
is
malus,
sive
bo¬
nus,
vel
neuter
censeatur.
Imprimis
probavi,
quòd
peccent
petitione
principii,
tam
quae
de
Synocho,
causoque
putridis,
quàm
quae
de
sanguinis
putridi
emissionibus
supponuntur.
Quapropter
loquendo
ad
numeros,
sublevamina
facta
propter
virium
ereptionem,
semper
inveni
fraude
plena,
ut
pro
tantillo
sublevaminis,
vires
morborum
bajulae,
enerventur.
Perinde
enim
atque
potus
febrium
initio,
sitim
pro
tantillo
solari
videtur:
sed
quis
tam
demens,
quod
tum
potaret,
si
sciret
potum
sibi
vires
necessarias
suffurari?
Infidum
est
itaque,
dolosum,
&
momentaneum
refrigerationis
auxi¬
lium
per
venaesectionem:
De
neutro
tandem
cruo¬
re,
qui
nec
bonus
nec
malus
sit
respectu
venaese¬
ctionis,
nil
dici
est
operaepretium:
cum
negatum
sub
disiunctione,
negari
etiam
possit
copulativè.
Nam
sive
neuter
sit
is,
qui
commistione
boni
cum
depra
vato
constat
(supponendo
depravatum,
qui
non
est)
vel
is,
cui
est
introducta
alteratio
neutra,
in
utrumque
eventum
praedicta
satisfaciunt.
Tan¬
dem
ut
spem
quae
in
revulsione
est
abscindam,
&
sic
omnes
ex
aequo
tollam
coindicationes,
tan¬
quam
misera
pertinaciae
subterfugia.
Insanum
est
subsidium,
venaesectionem
(copiosam
enim
ple¬
rumque
hoc
fine
exigunt)
fecisse,
sive
in
febribus,
sive
demum
in
menstruis,
propter
revulsionem,
eò
quòd
materia
febrilis,
non
natet
in
cruore,
aut
flu¬
ctuet
in
venis,
tanquam
piscis
in
aqua:
sed
vasi
in¬
tus
adhaeret,
prout
suo
loco,
de
materia
occasio¬
nali
edisseram.
Pro
menstruo
autem
similiter:
eò
quòd
ejus
separatio,
fiat
è
toto,
&
non
nisi
separa¬
trice
manu
Archei.
Phlebotomia
verò,
nil
sepa¬
rat
separabilium:
quia
sine
praecognitione
finis,
adeóque