681
50
DE FEBRIBVS.
licet aeger venenum subesse intelligat. Cicutata
etiam officinarum remedia, sunt instar lupi do¬
mestici, qui datà occasione, dum sibi confiditur,
ad solitam naturae suae ferociam redit. Hinc enim
nec correcta pharmaca, proprio etymo appellare
audent. Puta, Diagridii nomine Scammonaeam
velant, ut & Alahandal, Colocynthidem larvat.
Composita demum laxativa, in Dispensatoriis mi¬
litant sub mentito ducis titulo. (3). Interim nequeunt
negare, quin in singulis solutivis Scammonaea &
Colocynthis, non sint binae columnae, quibus to¬
tum purgandi aedificium innititur, quibusque col¬
lisis, totum quidquid superstructum est ruit. Mi¬
tiora demum solutiva, ut manna, cassia, sena,
rhabarbarum etc. duobus illis ducibus antesigna¬
nis, sua dedêre nomina. (4). Fatentur, inquam, Scho¬
lae, exhibito laxante, non esse ampliùs in potestate
Medentis; adeóque per hoc infamant laxativa,
eáque phlebotomiae proinde postponunt. (5). Etenim
si quid crudelius patraverit laxativum, vel dosim,
vel correctionem, vel aegri naturam fluidam, vel
Seplastam, vel ejus uxorem accusant, ne solutivo
alioqui pharmaco nomen pereat. (6). Interea tamen
fatentur, velint nolint, solutiva universa, tabi¬
dum virus in se claudere: solámque Aloem in pro¬
verbio innocuam vocant. Caetera verò cum addi¬
tamento, correctione, & circumspectione exhi¬
benda, ut neque praeposterè, aut praematurè. (7). Nu¬
per enim vir judiciosus, à Secretis Senatus Bra¬
bantici, ut sanitatem custodiret, pillulam usua¬
lem ex aloë lotâ (castrata scilicet) sumpserat cujus
dum non reperiret effectum, transeunti id Medico
denuntiat. Qui culpat ignaviam aloës, adeóque
picron, sive amarum, in pigrum vertit. Praescri¬
bam (inquit) majales pillulas. Quibus assumptis
miserè periit, quia totâ hebdomadâ frustra labora¬
tum,