681
51
CAPVT V.
tum, ut laxantis remedii effroenem effectum com¬
pesceret. Is enim ut se à morbo futuro liberaret,
dolo medentis periit, & reliquit proles undecim.
Vnde primariò liquet tam esse laxanti liberum fe¬
rocire in bene valentem; quàm aliàs in aegrum.
Impunè nempe, etiam in vitam principum, gras¬
sari licet, sub nomine Medentis, dolóque phar¬
maci. (8). Quia terra tegit crudelem Medentum in¬
scitiam. Speciosus sanè titulus purgatio, si ve depu¬
ratio: sed doli plenus. Atque utinam medentis
purgatorium queat piare morbos! Vtinam quoad
hoc non fit, aegri non expectarent purgatorium à
manu Medentum! (9). Luctu sanè est dignissimum,
quod ajunt, exhibito laxante, ante morbi coctio¬
nem, educi quidem eosdem humores (nam laxan¬
tia volunt per selectionem educere unum humo¬
rum, & non alium) quos alioqui post praefatam
morbi concoctionem: esse tamen inutilem, imò
& nocuam. Nec tamen inde hactenus discant, hu¬
mores, per laxantia eductos;, non esse humores,
nec peccantes; (alias namque utraque statione
morbi, & unico laxante suppositis, necessariò de¬
berent iuvare aequaliter, si materiae eidem peccanti,
detrahant) sed meram putrilaginem, & merum
liquamen tabefactum, per virus laxativorum.
Tantóque infelicius bibitur hostis, ut hanc feri¬
nam exerceat intus lanienam, in carne & san¬
guine. (10). Etenim per facti historiam, narrabo poeni¬
tentiae, & scientiae meae in medendo exordia.
Enimvero vix ex ephebis eram, quod chirothe¬
cam domicellae, aridâ scabie infectae, indueram:
Vnde primum illâ, ac dein alterâ manu scabiem
contraxi, cum pure, & pustulis infamem. Me¬
dici nostrae Vrbis Seniores advocati. Venaesectio¬
nem primum ad hepatis refrigerium manda¬
runt. Dein triduano Apozemate, bilem flavam
torri¬
D 2