681
52
DE FEBRIBVS
torridam, & pituitam salsam, ad eductionem prae¬
pararunt. Ac tandem per pillulas de fumaria, pur¬
gationem praefatorum humorum instituerunt,
multósque affatim secessus provocarunt. Gavisus
ego, quod acervum foetidi liquoris excrevissem.
Monuerunt ergo, idem pharmacum perendie assu¬
mendum, itemque iterum post triduum, pari suc¬
cessu: ac meo judicio, si totum junctum fuisset, fa¬
cile duas situlas implevisset putridum, putidum¬
que, quod humores putabam. Qui enim antea sa¬
nus, alacer, integris viribus, levis in saltu & cursu:
iam redactus eram in maciem, tremebant genua,
genae collapsae, & vox mihi rauca. Dixi itaque, &
serò, ubinam hospitati fuêre isti humores in me?
Nec enim in capite, thorace, vel in ventre locum
tantae farragini reperiebam. Nam etsi privus om¬
nibus visceribus, dimidium ejus tamen vix tota
cavitas continere potuisset. Conclusi ergo mecum.
(11). Quod isti humores non praeextiterant in me: sed
in me facti erant. Ac cognovi liquido istud putri¬
dum liquamen factum fuisse ab assumpto laxativo:
quod idem esset facturum, quoties assumerem: In¬
terim eadem me tentabat scabies quae ante. Vnde
1. cognovi, quod scabies sit contagium pellis, non
autem hepatis intemperies. 2. Quod mentitum
esset vitium istorum humorum in scabie. (12). Quae solo
contactu chirothecae, parata erat. 3. Quod phar¬
maca purgantia non purgarent, aut mundarent:
sed putrefacerent. 4. Quod vividam corporis mei
substantiam liquassent, & in putrilaginem resol¬
vissent. 5. Quod indifferenter contaminarent,
quidquid quoquo modo attingerent, sive cruor
esset, sive demum ipsamet caro vivens: non autem
selectivè unum pro alio elicerent, & separarent.
6. Quod contaminatum, denotaret suum conta¬
minans esse merum venenum, corporis liquefacti¬
vum,