681
53
CAPVT V.
vum, & putrefactivum. 7. Quod contaminatum
propulsante natura efflueret, donec vis pharmaci
exantlata esset. 8. Quod hoc fieret non secus in
sano, atque in aegro. 9. Quodque ideo periculo¬
sum esset pharmacum solutivum, antequam na¬
tura victrix esset in morbis, postmodum verò noxa
ejus non ita manifesta appareret. Quibus dudum,
atque seriò mecum pensitatis, descivi à Galeno,
qui totus circa humores istos ita implicitus, ut om¬
nes morbos inde constare asserat. At cùm mihi ad¬
huc deessent meliora, quae in vicem humorum, &
laxativorum substituerem, cum admiratione, &
commiseratione generis humani, tandem studium
Medendi suspendere volui, donec Altissimus, ex
sui beneplacito, quaerenti mihi, post multa num¬
morum & annorum dispendia, dignatus est dona¬
re Intellectum, quem utinam ex meis operibus
mundus sibi in commodum applicaret. Crevit in
me ausus eundo, ac indies magis confirmatus sum,
quotidianis errorum Medentum observationibus.
(13). Inter caetera, memini quod Archiatri, Principi
exhibuerant scammoneatum pharmacum, undè
unico die, quadraginta & unum secessus successe¬
rant. Qui unà cum lotio illius diei, me iubente,
ponderati, pendebant libras octodecim & uncias
septem liquaminis flavi, & putridi. Dixi ergo illi,
& suis Medicis. Enimvero si istud liquamen sit bi¬
lis, unúsque de quatuor. Iam phlegma in corpore
inde residuum (una tertiâbilem superans, iuxta
Galenum) pendebit libras viginti septem & un¬
cias decem, & eodem computo, supererunt mera¬
cae atrae bilis librae novem & unciae tres: Id est,
pituitae & melancholiae non permistarum bili fla¬
vae, librae triginta sex & unciae tredecim. Purgatio¬
nem itaque debebant fateri, non esse corporis pu¬
rificationem: quin potiùs relictorum humorum
(si qui
D 3