681
56
DE FEBRIBVS.
flavum, per laxativa dejectum, mentiénsque bilem,
ex putrefacto cruore est generatum. Atque per
consequens, ipsa laxativa, sunt putrefactiva cruo¬
ris. Quod ex Galeno, Scholis invitis, facilè colli¬
gitur. Etenim potissimùm commendat Theria¬
cam, eo quòd potissimè venenis resistat. Signum
quoque optimae Theriaces diagnosticum asserit,
quòd si una cum laxativis sumatur Theriaca, indu¬
biè non subsequentur secessus. An non haec Gale¬
ni verba, convincunt laxativa esse mera venena?
quorum scilicet universa operatio eluditur, per
Theriacam venenorum domitricem? (22). cui suspicio¬
ni consonant effectus. Quippe sumpto purgante,
aequaliter dejiciunt aeger & sanus, liquamina ejus¬
dem coloris, odoris, & conditionis: quapropter
non exigit humorem peccantem, prae non peccan¬
te: sed indifferenter contaminat quidquid attingit.
(23). Porrò & Scholae impugnant libertatem selectivam,
quam solutivis tribuunt. Nam si humor aliquis è
quatuor, sit putridus in febribus, indicétque natu¬
raliter sui ablationem: laxativa vero educant se¬
lectivè humorem è cruore, in sanis (uti volunt)
imò carnem sanam liquefaciant, ut inde scopum
suum nanciscantur, qui est, liquamen putridum
fundere, quod alvus deiicit. Saltem laxativa non
habebunt parem licentiam in febribus, ad elicien¬
dum excrementum peccans, & putridum. Nam
putridum non habet ampliùs pristinam essentiam,
& proprietates, quas habebat ante sui putrefactio¬
nem. Etenim si magnes attiahat ferrum: non tra¬
het etiam proinde ferruginem. Ideóque si purgans,
resoluat carnes & cruorem, ut inde bilem educat,
quam proprietate specificâ vinctam ad se trahit:
non proinde trahit pariter putrida & putrefacta,
venis inclusa, quael causa essent febrium. (24). Nemo
sane, per febres oppeteret unquam, si duo Scho¬
larum