681
57
CAPVT V.
larum axiomata veritate niterentur. Nempe si hu¬
mores putridi sint causa febrium, Itémque si ce¬
dant selecti vè, per purgantia. Insuper vesana cautio
esset, ne purgantia dentur in principiis febrium
antequam materia turgeat; nimirum non ante
maturitatem, ac coctionem materiae peccantis.
Vnde sat liquet, laxantia fore secus nocua. Sin au¬
tem dentur postquam morbi materia iam ritè est
subacta: imposturam praefata cautio continet.
(25). Quippe effectum sponte ac beneficio naturae pro¬
curatum, attribuit pharmaco solventi. A quo sa¬
nè etiam tum, iustius probus Medicus abstinet.
Quoniam tùm perturbat crisim, periculum confu¬
sionis inducit, & recidivae. Pharmacum enim sol¬
vens, semper atque per se, non secus educit non
cocta, ac ea quae postmodum cocta vocantur: quia
utrobique aequè atrox ac virulentum. Sed post¬
quàm natura morbum superavit, minùs noxae in¬
fert, neque tam apertè laxativi dolus tùm mani¬
festatur. Adeóque si tum laxans detur, videbitur
Medicus, suâ arte morbum vicisse. Caeterùm si
laxativa educerent singula, humores suos per ele¬
ctionem: necessariò etiam qualibet statione mor¬
bi conducerent, quippe quae semper eundem liquo¬
rem & aequè foetentem educunt: turbant autem
quammaximè, quoad natura non evaserit superior.
(26). Quàm illius victoriam morbi concoctionem dixe¬
re Scholae. Non sanè quod natura digerere, aut
coquere aggrediatur quidquam, quod vitiosum
est, aut sibi in usum non cadit: quippe quae intel¬
ligentia non errante gubernatur. Haec de utroque
universali praesidio in febribus admonita suffi¬
ciant. Concludens cum Hippocrate ad Democri¬
tùm, omne solutivum, depraedari de viribus, &
substantia nostri corporis.
Consi¬
D 5