681
59
CAPVT VI.
de bile atra, de Splene, nigrae, atque retorri¬
dae bilis cloaca, déque solutivis, atram bilem
per electionem educentibus. Quartana itaque
doctrinam Academiarum, harúmque promissa,
risui jamdudum exposuit tanquam vanas sine vi¬
ribus nugas, atque luridas fabellas. Desperata
nimirum per artes sanatio, enervem medica¬
minum opem, dispensatoriorum vana pollicita,
atque indubiam causarum febrilium ignorantiam
patefecit. Bone Deus! Iam patet quòd Medici
non solùm nequeant sanare Lepram, Podagram,
Paralysin, Asthma, calculum, caducum, reli¬
quósque contentos sub ingenti incurabilium ca¬
talogo, nunquam sua sponte sanatorum: sed
nec quidem Quartanam, quae patienter omnem
expectat, illuditque Medentum operam, quam
tamen natura, suapte vi, in Scholarum igno¬
miniam sanat, demere norunt! Etenim qui per
venaesectiones, scarificationes, hirudines, vesica¬
toria, & alvi purgationes, adeóque per diminu¬
tiones corporis, & virium, dumtaxat suas sana¬
tiones moliuntur, Ethnicísque doctrinis toti in¬
haerent, etiam per naturam, à vera causarum, &
remediorum cognitione excluduntur. (2). Quia im¬
primis nullum illorum medicamen, ad sedem
Quartanae pertingit, quin priùs per singularium
digestionum taelonia, tributum persolvens, omni
non sit exutum facultate, ad tantum malum requi¬
sita. Nec enim id aliunde deducere, aut multis
probare debeo, sat esto, quod hactenus infausta
fuerint Medentum subsidia. Purgant nimirum at¬
que venam incidunt, reliquum deinde desinunt
naturae bajulandum: sciuntque interim certò se, nil
istiusmodi remediis profuturos, aut unquam pro¬
fuisse: Vtinam saltem non nocuissent: Fateri ita¬
que debent remedia, simúlque artis hypotheses
omnes,