62
DE
FEBRIBVS.
his
epotis,
aeger
credulus,
sine
profectu
ejicit,
vi¬
résque
sibi
inde
imminui
percipit?
nonne
verum
est
istud
Hippocratis,
Si
educantur
quae
convenit,
melius
se
habent
aegri,
&
facilè
ejusmodi
subdu¬
ctiones
ferunt?
Cur
enim
tametsi
immediocriter
sumpta
ejusmodi
solutiva,
in
ultimum
usque
vitae
flatum,
Quartana
attamen,
de
jure
suo
remittit
nihil?
Discite
ergo
iuniores
Medici,
à
me
Sene,
quod
vestri
humores,
remediáque
laxantia,
non
sunt
nisi
mera
deliria,
quibus
invicem
subscriben¬
do
delusum
est
vobis
per
Ethnicos,
quibus
do¬
num
medendi
non
fuit
datum.
(6).
Vtpote
ne
Gale¬
nus
quidem
unquam
Anatomiam
vidit,
utcunque
de
ea,
&
usu
partium
magnificè
triumphet,
nun¬
quam
argentum
vivum
vidit,
cunctáque
simpli¬
cia
verbo
tenus
è
Dioscoride
est
mutuatus,
sup¬
presso
hujus
viri
nomine.
(7).
Nunquam,
inquam,
vel
aquam
rosaceam
novit.
Nonne
pudendum,
ut
aliquid
nummorum
emungatis,
venaesectiones,
&
leviora
subinde
carthartica,
propinatis,
sine
spe¬
ullâ
emendationis?
Multáque
ad
nauseam
usque
de
digestione
putridae
melancholiae,
de
nubecula,
si
ve
aeneoremate
lotii,
mussitatis
inter
vos,
cùm
tamen
diffidentiae
pleni,
fatendum
est
vobis,
haec
verba,
ab
initio
in
pectore
latuisse.
(8).
Contra
Quar¬
tanam
habemus
nihil,
sanguinem
mittimus,
&
purgamus,
atque
deinceps
nil
scimus.
Oportet
expectare
terminum
cum
patientiâ.
Quia
contra
Quartanam,
non
est
remedium
in
nostris
thecis.
(9).
Natura
seipsam
iuvare
debet.
Interim
intumescit
durior
lien,
&
non
rarò
unà
quoque
malleoli.
Si
itaque
atra
bilis
esset
continens
Quartanae
causa,
darétque
durum
Splenem:
quomodo
tandem
ces¬
sat
febris,
permanente
ejus
causa
totali
in
Splene?
Quomodo
iam
in
Splene
indurata,
meliùs
evacua¬
bitur,
quàm
dum
natura,
per
febrim,
illius
proscri¬
ptionem