681
63
CAPVT VI.
ptionem moliebatur. Quo pacto tandem, melius
recedet indurata, quàm fluxilis in initio? An ces¬
sante febre, putredinem amisit? dum scilicet hy¬
dropem minatur, tumétque durus lien? quae tamen
sunt indicia pristinae suae pravitatis. Sed an sola atra¬
bilis inter naturalia, à sui putredine redibit in pri¬
stinum statum? Si verò cesset febris, quod atra¬
bilis sit absumpta per tot circuitus: Cur iam plus
Medenti obtemperat, quàm dum nulla esset visce¬
ris tensio? Quare nunc demum speratis auxilia à
Capparibus, Tamarisco, & Ammoniaco, quae
durante febri, erant ignava? Si eadem atra bilis
superest, cur cessat illa, sospite febri? Sin autem
atra bilis cum febri abiit, cur praescribitis reme¬
dia ad fluidiorem atram bilem? Quid si per ab¬
scessum, fingatis atram bilem ad Splenem dela¬
tam: quodnam est istud viscus Splene nobilius,
quod absque sensu, querimoniâ, & labe, atram bi¬
lem, praeter naturam tantisper toleravit? febriúm¬
que tot insultus passum est? Cur abscessus iste, non
fiebat viribus adhuc integris, ad propulsandum
hostem, magis idoneis? Cur non, dum fluidior esset
materia? Quomodo salvabitis, quod Splen sit
emunctorium atrae bilis, si hanc tandem, aliunde
ad Splenem deferri oportuit, post tot labores & an¬
gustias? Quare ergo durities & tumor Lienis, tan¬
dem cum laboribus crevêre ad proportionem? Mi¬
rum sanè hactenus ignotum esse, quòd Splen sub
Quartanae torturis toler avit plurima, cujus dige¬
stionum singularium, sine topicalium errore, saburra
ista sit residua, pro tumore Lienis. (10). Quódque idcirco
durities Splenis sit ex istiusmodi transmutatis erro¬
neis, majorque ideo, quò Splenis praecedens afflictio,
gravior. Quod nimirum Lien tumescit, ex producto
per Quartanam: non autem sit ipsa Quartanae ma¬
teria occasionalis, multóque minùs aliqua atra¬
bilis.