681
67
CAPVT VI.
amentia. Nam quocunque respexerint, quartana, vel
non fiet ab atra bile: vel haec non erit in corpore
nec in anima dum quartanam condit. (21). Quantum au¬
tem ad maniam & caducum attinet, quasi viarum
sola diversitate separentur. Sive, quod idem humor
nunc evaporaret, aut materialiter hospitaretur in
di versoriis facultatum principum. Ridiculum sa¬
nè, licet pigrum ac plausibile commentum in tam
angusto humorum quaternario, omnibus morbis
causam invenisse. Nam imprimis caducus, multò
strictius consopit, & alienat animae potestates, li¬
cet insaniae longè pertinaciùs. Quocirca longè ali¬
ter (parcant mihi manes Hippocratis) praefati mor¬
bi, quàm viarum, ac terminorum, metathesi, di¬
stinguuntur. Quinimò genus amentiae, per spe¬
cies, propria materia, proprióque efficiente, diffe¬
ret: ut videre est in rabie ex morsu canis, & ictu
Tarantulae. Nondum enim Hippocratis saeculo,
causae rerum enotuerant, quarum notitiam garrula
Graecia hactenus suppressit. Nec etiam deliria ira¬
cunda, à bile flava, ferina ab atra, & iocosa à san¬
guine fiunt. Certè aliàs quotidie iocosè deliri esse¬
mus omnes, aut sanguine privi, febrilia enim de¬
liria, imprimis ex materia febrili, in officinas so¬
mniorum irreptante, petuntur, nec aliunde. Non au¬
tem, quod corpus deserat, ut in mentem subintret.
Itémque nunquam in Causo, Synocho, aut febri¬
bus continuis, delirium obveniret: sed semper in
quartanis, atrabiliariísque morbis. Profectò, iam
delirium est ab ipso febrium initio, ubi scilicet
febris, & delirij causa, sunt in radice junctim. Pau¬
latim nempe aucta nequitia, debilitatísque organis,
ascendit delirium in suę perfectionis maturitatem.
Sic in vino, itemque in quibusdam simplicibus, imò
& pariter in febrilibus excrementis, tegitur occul¬
tum delirium, nec prodit, nisi vis ejus in crasim
ascen¬
E 2