681
68
DE FEBRIBVS.
ascenderit. Saltem singula per eandem viam re¬
giam, pro nequitiae suae genio, furiunt in organa
phantasiae, prout alibi de Amentiis. Semen ergo
delirii ab initio, in materia febrili latuit, quod
tandem ad justam sui malignitatem promovetur.
Si ergo Amentiae differant materia & efficiente, id
est, tota specie, & ente: multò sanè longiùs di¬
stant invicem, atque peregrino magis semine di¬
stant, caducus, & Amentia, quàm quod unica atra¬
bilis, sedibus exorbitans, utrumque pareret. Prout
alibi de dumviratu. Amentiae (uno verbo dicam)
omnes arteriis foventur, hospitióque Hypochon¬
drii. (22). Iuxta illud, Quibus vena fortiter in praecor¬
diis pulsitat, ij mox mente alienantur. Proinde
etiam non rari, perturbatione excitatrice egent,
antequam in maniam recidivent. Quippe persimili
perturbatione partam.
Auxilia Medentum aestimantur.
CAPVT VII.
(1). Qualia sint auxilia Medentum. (2). Vanitas eorumdem.
(3). Topicorum noxa, & derivatio fictilis. (4). Aqua in ve¬
sicatoriis, fuit merus cruor. (5). Obiectio soluta. (6). Vesi¬
catorium crudelius quàm cruoris emissio. (7). Quorsum ex¬
cogitata vesicatoria. (8). Clyster quare hostilis intestino.
(9). Clyster nunquam ad Ileon Intestinum attingit. (10). Laxa¬
tiva in Clystere, acriora sunt, nocua ut purgantia: sed mi¬
nus. (11). Quocumque titulo & introitu nocet venenum intro
sumpsisse. (12). Nunquam febres extrahi Clysteribus. (13). Ob¬
sunt ideo vitae longae. (14). Clyster ut Medentes nominat. (15).
Prognosis è clysterum usu. (16). Per clysteres nutrire, stupi¬
dum. (17). Omen. (18). Vulgus medentum notatur.
(1). Auxilia vulgaria examinare statui, antequam
febrium naturam determinem. Sunt autem illa
scarificationes, haemorrhoidum apertiones, vesi¬
catoria & id genus alia; cunctáque concurrunt in
cruoris.