681
73
CAPVT VII.
mentum transire. Nec arguit quidquam, quod
ejusmodi iuscula, carnem liquatam gerant, per
modum Chyli; Nam actum est nihil, nisi prius
susceperint fermentales proprietates primae dige¬
stionis, praeparatorias ad vitam, alibi extra sto¬
machum, non reperibiles. Quidquid enim indi¬
gestum è stomacho labitur, molestum est, diar¬
rheas, tormina, itémque ructus nidorosos movet,
& Ascarides gignit. Quae autem infernè injiciun¬
tur, quia nequidquam beneficii primae digestionis
habent, necessariò cadaverantur. (17). Quia calorem
loci quidem experiuntur: sed orbantur vero fer¬
mento vitalis digestionis. Miseror sanè Medica¬
stros, enemata in ejusmodi abusus detorsisse, nec
semel ad praefatas rationes respexisse: & metuo,
ne qui magnatibus tantopere assentantur, posthac
aliquem epulari jubeant, eúmque ad vomitum,
post tres horas cogant, ut quod evomuit, per anum
injiciant iis, qui multa macie & atrophiâ confecti
sunt. (18). Sanè servum pecus adulator ignarus, medi¬
cum agens, nec quidquam habens, praeter corpo¬
ris, & virium diminutiones, discere recusans, quia
malè agendo consenuit, nec unquam aliquid lau¬
de dignum indagavit totus lucro intentus, simulat¬
que è Scholis dimissus, suis semper vestigiis insi¬
stens, neces hominum excusans, quia secundum
artem curavit, antecedentium gregem insecutus.
His inquit, Seneca, Multi ad sapientiam non per¬
venerunt: quia putabant se pervenisse. Opprobrio
aestimant plenum, ipsum semel Doctorem, ab aliis
adhuc discere debere, Anile ergo inventum, enema
nutriens. Vidi namque in fortioribus, juscula ca¬
daveris foetore horrentia rejecta: in tenerioribus
verò, syncopes movisse. Vbi interim Clysteres ex
malva, & furfuribus, minus incommodi fove¬
bant. Cassa ergo juvamina vulgaria, à Medenti¬
bus
E 5