681
72
DE FEBRIBVS.
excrementum naturale velint eluere. (14). Certè utut
istas Medentum insidias spectes, non nisi à malo
sunt, à dolo, & mendacio: ac piis auribus pudo¬
rem suscitant. Adeóque iam sunt stercorum cor¬
rectores, ablutores, id est, malarum artium in ven¬
tores. At sunt, qui ignaviam Intestino, per Cly¬
sterem introduxêre, vel alio vitio contraxere, ideo¬
que deinceps sibi Clysteribus assuescendum persua¬
dent. Sanè vitium stipticitatis, ut alia radice sca¬
turit ac pendet, facilè proprio sanationis termino
succurritur. Etenim ut qui minùs laxam alvum
habet, aegrotat: ita & qui pigram patitur, laborat.
(15). Sanandum est malum, non autem palliando, per
Clysterem quotidie alvus proritanda & laxanda est.
Facilis nempe est prognosis, quod sic pergendo,
novissima semper erunt deteriora, vitáque concre¬
dita ejusmodi auxiliatoribus, necessariò accurtetur.
Subscribent his, nationes quotquot laxantia in
horrore habent. Vt Campinienses, Arduennenses,
itémque Ascuriani etc. quibus ut Clyster est inso¬
litus, inauditúsque: ita senium robustum & fre¬
quentissimum. (16). Est caeterùm Clysteri ultimus sco¬
pus, quod juscula carnium liquatarum, spe alendi
injiciant, Quod profectò, intolerandae stupiditatis
est argumentum. Nam injecti liquores, primùm
se miscent stercori ibidem reperto, deinde infun¬
duntur partibus, quibus proprium est cuncta in
stercus mutare, ac tertiò, constat per experien¬
tiam, quòd ejusmodi juscula, si binis horis abinde
rejiciantur, oleant non solùm stercus: sed quo¬
dammodo cadaver. Etenim cùm non eatur ad se¬
cundum aut tertium, nisi per primum: non pos¬
sit autem, è cibis in stomacho indigestis, & in ve¬
rum ac laudabilem chylum non commutatis, fieri
cruor ullatenus: sequitur etiam, quod iniecta jus¬
cula cadaverentur, nunquam autem, possint in ali¬
mentum