681
71
CAPVT VII.
etsi salsa non mordicat vesicam. Decoctum autem
qualecumque, per Cathaetera intromissum, etiam
suavissimum, dolet intus. Si verò lotium, vel tantil¬
lum aciditatis hauserit, è novellis cerevisiis, aut
aliunde, ingens mox stranguria, & lotii est stillici¬
dium. Stercus ergo, cùm cognatum sit intestino¬
rum contentum, & domesticum, non mordicat, nec
sentitur, donec ad carnosas recti intestini partes,
devenerit, tanquam janitoris munere fungentes,
sentiuntque & urgent ideo. Vnde concludo, quod
Clyster quilibet, cùm sit peregrinus Intestino, non
possit non illi esse molestus atque ingratus. (9). Denique
Clyster, nunquam ascendit ad Ileon Intestinum. Et¬
enim si uncias 18. injicias, iam magna ejus pars in
tubo superest, vel foras elabitur injiciendo, adeóque
tantum ad principia Coli Intestini pertingit. (10). De¬
nique si Clysteri insint laxantia (plerumque namque
decipitur sic aeger, laxativa perhorrescens) ut pur¬
gativorum virus iam explosi; ita & laxantis Cly¬
steris usum, pari jure. Fateor, minoris est noxae
Clyster, quatenus os stomachi, semper nobilissimo
munere vitae fungitur, vitaque oblaeditur veneno
laxante. (11). At saltem nemo inficiari potest, quin
sit odiosum, intro venena admisisse, quocum¬
que titulo, & introitu. Quippe resolvunt ene¬
mata purgativa, cruorem in Mesenterio. Sal¬
témque in terminis febrium loquendo. (12). Nemo
unquam per Clysteres febres eduxit: quia loca,
materia febrili obsessa, non adiverunt, neque illa
solantur unquam. Nec interim desinunt contami¬
nare, & emungere cruorem è venis, conterminis
intestino. (13). Illud enim à senibus didici, quod qui¬
cumque amat vitam longam & sanam abstineat à
purgantibus quacunque imposturâ assumptis. Cly¬
ster hodie lascivioribus populis tam familiaris
est, quod elotio & adiumentum vocetur. Quasi
excre¬
E 4